GenBronnen

maas

Stevensweert RK huwelijken 1770-1779


[anno 1770]

Stevensweert H1770-001   -   07-02-1770   -   FS afb. 374 links nr. 5

7ma februarii sponsalia solemniter coram me desponsati sunt

juxta diæcesis nostræ pastorale Theodorus

Nott viduus Mariæ Ritsen, atque Joanna Sophia Andriessen

uterq(ue) parochiæ de Stevensweert coram testibus Wilhelmo Tenboven

custode et Joanne Corbulin.

 

cum vero abusus invaluisset ut promiscue in tribus bannis peteretur

dispensatio, sola ratione quod publica proclamatio ditioribus ignominiosa

videretoir, hinc primum illud par induxi ad publicationem saltem unam

subeundam contestatus fore ut omnes deinceps alii saltem semel proclamarentur.

 

Stevensweert H1770-002   -   20-02-1770   -   afb. 374 links nr. 6

20 februarii cum dispensatione in tertio banno concessa authoritate

ordinaria ab ampliss. domino van Haefs q(uo)q(ue) decano rurali districtus

Montfordiensis de dato 16 feb. coram me et sub. nominatis testibus

matrimonium contraxerunt et a me ipsorum parocho sacramentatem

benedictionem acceperunt supra de sponsati Theodorus Nott et

Joanna Sophia Andriessen adstantibus Joanne Corbulin

et Sophia van Boven.

 

anno 1770 copulati

Stevensweert H1770-003   -   24-04-1770   -   afb. 374 rechts nr. 1

24ta aprilis post tres prævias proclamationes matrimonii

sacramentum adepti sunt et legitime copulati Joannes

Ernst baptisatus Sittardiæ, annali domicilio parochianus

nostræ communitatis de Stevensweert et Maria Catharina Suurmans.

coram me legitimo parocho Michael R. de Beche adstantibus testibus

Huberto Mangelen et Catharina Menetré.

 

Stevensweert H1770-004   -   02-05-1770   -   afb. 374 rechts nr. 2

2da maii post tres prævias proclamationes juncti sunt

matrimonio Joannes Mols Echtensis cum dimissorialibus

r: d: Ghijsen pastoris ibidem. et Maria Sophia Philippaer

coram me legitimo parocho sponsæ M: R: de Beche

adstantibus testibus Matthæo Philippaar et Margaretha Mols.

 

Stevensweert H1770-005   -   15-06-1770   -   afb. 374 rechts nr. 3

15ta junii post tres prævias publicationes juncti sunt matri-

monia Wilhelmus Henricus Tubée et Catharina Rinssens

baptisata in Flemael prope Tungros, longo domicilio nostra.

coram me legitimo parocho utriusq(ue) M: R: de Beche. præsentibus

testibus Wilhelmo van Boven et Cornelia Teller.

 

Stevensweert H1770-006   -   20-06-1770   -   afb. 374 rechts nr. 4

20ma junii post tres prævias denuntiationes rite juncti sunt

matrimonio Henricus Smeets baptisatus in Echt, longo

domicilio noster parochianus et Maria Mintjens baptisata in

nostra ecclesia. coram me legitimo parocho M: R: de Beche

præsentibus testibus Joanne Mintjens et Anna Gertrude Meeuwissen.

 

Stevensweert H1770-007   -   19-11-1770   -   afb. 374 rechts nr. 5

19na novembris post duas proclamationes, et tertiam ab amplissimo

d(omi)no decano nostro Montfordiensi dispensatam matrimonio

juncti sunt coram r(everen)do d(omi)no Vrencken pastore in Flodorp ex

mea commissione Joannes Corbulin et Maria Agnes

Vrencken parochiani mei. servatis ibidem servandis.

 

Stevensweert H1770-008   -   20-11-1770   -   afb. 374 rechts nr. 6

20 novembris post tres proclamationes matrimonio juncti sunt

Wilhelmus Thijssen parochianus meus viduus Mariæ Merten

et Gertrudis Kaijers baptista in Roosteren sed domicilio

parochiana in Ophoven cum demissione et licentia r. d: Hulskens

pastoris ibidem in præsentia Henrici Merten et Annæ Sophia Peters

coram me legitimo parocho M. R. de Beche

 

Stevensweert H1770-009   -   28-11-1770   -   afb. 374 rechts nr. 7

28va novembris tribus proclamationibus præviis juncti sunt

matrimonio Mathias Simons et Catharina Elisabetha

Heijnen, origine et domicilio parochiani in Stevensweerdt

in præsentia testium Godefridi Ruyten et Elisabethæ Sculpen.

coram me M: R: de Beche legitimo parocho

 

anno 1771. matrimonio juncti.

Stevensweert H1771-001   -   27-01-1771   -   afb. 375 links nr. 1

27 jan: tribus præmissis de more proclamationibus

et exhibitis capitanei et legionis demissorialibus matrimonio

juncti sunt Joannes Josephus Lapaije natus in Thoorn et

Mechtildis Verstappen nata in Thoorn uterque domiciliati

in Stevensweerdt. in præsentiæ Stephani Beneens et Catharine

Elisabethæ Jonck. coram me parocho M: R: de Beche.

 

Stevensweert H1771-002   -   10-02-1771   -   afb. 375 links nr. 2

10 februarii tribus proclamationibus rite præmissis matrimonio

juncti sunt Mathias op gen Eijndt et Maria Alexandrina

Rutten uterque parochianus meus. in præsentia Wilhelmi Janssen

et Anna Barbaræ Rutten coram me parocho suo M: R: de Beche

 

Stevensweert H1771-003   -   23-04-1771   -   afb. 375 links nr. 3

23 aprilis tribus proclamationibus rite præmissis matrimonio

juncti sunt Franciscus Leurs et Catharina Elisabetha

Canters uterq(ue) parochianus meus in præsentia Petri Canters

Mechtildis Roosen et Mechtildis Moors.

 

Stevensweert H1771-004   -   23-04-1771   -   afb. 375 links nr. 4

Joannes Mathias Moors et Maria Gertrudis Auben

parochiani mei bis proclamati dimissorialis seu consensum

capitanei vel legionis Hollandicæ sub qua sponsus militaverat

et ut desertor notabatur producere non valentes a me repultam

passi profecti sunt Coloniam unde ad me rescriptum atrum

nullum aliud impedimentum canonicum hic subesset consequenter

ibidem copulati sunt pro ut constat ex declaratione seqenti

 

copia matrimonialium

notum sit omnibus quod prævia dispensatione, et

facultate reverendissimi domini ordinarii Coloniensis,

Joannes Mathias Moors et Maria Gertrudis Auben,

ex fortalitio s. Stephani, vulgo Stevenswerth originarii,

jam vagi, et in parochia ad s: s: a(m)pl(issim)os intra Coloniam

commorantes, coram me infrascripto matrimonium per

verba de præsenti legaliter contraxerunt, testibus Reinero

de Hoffman, et Balthasare Henrico Schmitz. infidem

præsentes sigillo meo munitas dedi Coloniæ 23tia aprilis

1771. ipso die contracti matrimonii. l.s. signatum erat

J: A: Vasbender pastor et canonicus ad ss: a(m)pl(issim)os mmpp

 

Stevensweert H1771-005   -   10-09-1771   -   afb. 375 links nr. 5

10ma septembris tribus præviis proclamationibus matrimonio

juncti sunt Jacobus Janssen et Joanna Crantzen, uter[que]

meus parochianus adstantibus Gerardo Crantsen et Elisabet

Janssen. coram me parocho M: R: de Beche.

 

anno 1771 et 1772. matrimonio juncti.

Stevensweert H1771-006   -   05-10-1771   -   afb. 375 rechts nr. 1

5ta octobris tribus proclamationibus de more peractis

cum dimissorialibus r: domini Ghijsen pastoris in Echt

matrimonio juncti sunt Gerardus Nagels ex vico de Ohe

sub parochia de Echt et Maria Moors parochiana mea

coram testibus Gerardo Weerens et Anna Catharina Ruyter.

quod attestor M: R: de Beche pastor in Stevensweerdt

 

Stevensweert H1772-001   -   18-02-1772   -   afb. 375 rechts nr. 2

18va februarii 1772 duabus habitis proclamationibus et

obtenta in tertio banno dispensatione per ampliss. dominum

van Haafs pastorem et districtus Montfordiensis, decanum authoritate

decanali, matrimonio juncti sunt Joannes Peulen ex Postert

et Maria Witjens uterq(ue) parochianus meus coram testibus

Wilhelmo van Boven et Anna Catharina Quicx.

 

Stevensweert H1772-002   -   03-03-1772   -   afb. 375 rechts nr. 3

3tia martii 1772. tribus præmissis proclamationibus cum

dimissorialibus r: d(omi)ni Janssens pastoris in Weerth juncti

sunt matrimonio Gerardus Ravesteins et Anna Catharina

Cusini et ad hanc suam parochiam opud patrem suam reversa. coram testibus

Bartholomæo Smeets, Wilhelmo van Boven et Eva Cusini.

 

Stevensweert H1772-003   -   19-03-1772   -   afb. 375 rechts nr. 4

ab episcopus Leodiensi et Ruremundensi

19 martii cum dispensatione in tempore clauso et in bannis

nec non cum dimissorialibus r: d(omi)ni Pergens pastoris in Kessenig.

diæcesis Leodiensis. matrimonio juncti sunt Theodorus Houben et Anna Geurst.

parochiana in Stevensweerdt coram testibus Hermano Geurst et Joanna

Houben etc.

 

Stevensweert H1772-004   -   20-10-1772   -   afb. 375 rechts nr. 5

20 octobris 1772 cum dimissorialibus meis, ab episcopis Leodiensi

et Ruremundensi dispensati in bannis juncti sunt matrimonio

apud r dominum pastorem in Heppener sponsæ parochum pro ut

ex ejus declaratione sequenti.

 

copia

ego subscriptus parochialis eccl(es)iæ s: Gertrudis in Heppeneer

diæcesis Leodiensis pastor hisce attestor quod hac vigesima

octobris a(nn)o 1772. in facie eccl(es)iæ, Clara Luce coram testibus

Francisco Henrico Mevissen, Jo(ann)e Hamers, Mechtilde Hubens

aliisq(ue) quam plurimis cum dispensationibus in 3bus bannis

ex parte sponsi et sponsæ gratiose obtentis nullo detecto

impedimento canonico matrimonio s(olemni)l(i)t(e)r conjunxerim Hermanum

Geurst parochianum v(est)rum et Elisabetham Mevissen parochianam meam.

signatum erat / f J: W: Zimmer ut supra.

 

anno 1773 matrimonio juncti.

Stevensweert H1773-001   -   23-02-1773   -   afb. 376 links nr. 1

23tia februarii matrimonio juncti sunt tribus præhabitis publica-

tionibus Theodorus Becasse natus Trajecti et miles

de consensu capitanei sub legione Burmanea,

cum Ida Agatha Bakkers nata Ipris modo parochiana in

Stevensweerdt in præsentia Wilhelmi van Boven et Sophiæ Geurst &

coram me legitimo parocho M: R: de Beche.

 

n.b. dictus Theodorus Becasse sese cum capitanei manuscripta

licentia pro matrimonio contrahendo præsentaverat fortalitu hujus

prædicucio, qui sponsalia coram se iniri, ter peripsum proclamani

atque deinceps coram ipso copulari debere contendebat se fundens

super militarium constitutiones in Hollandia Trajecti aliisq(ue) in locis

observandas; verum in hacce Gelria, sibi legis patriæ etiam ab ipsis

Hollandis sunt observandæ, minime extendendas nisi forte pro

præsidiariis actualiter existentibus in Stevensweerdt. prædicucis

postquam ter proclamaverat copulavi recusabat ex eo quod litteræ

responsoriæ Trajecto non dum advenerant, cum vero instarel

tempus feriatum et a me identidem proclamati essent nullumq(ue)

impedimentum aut a prædicucio aut quovis alio supervenistet

hinc dictos publicatos in facie ecclesiæ copulavi quxto præsum-

aliorum pastorum nominatim r: d: pastoris in Echt qui ejusmodi

milites ad prædicucium non milit, sed servato instrumento

capitanei vigore istius matrimonio jungit et testimoniales

expedit absq(ue) quod desuper deinceps ullæ difficultates moveantur.

idem ergo in Stevensweerd practicandum non obstante clamore

prædicucii dummodo de reali capitanei consensu habeatur certitudo

 

copia licentiæ capitanei seu locum tenentis militis modo juncti;

met approbatie van den lieut: generael J: E: van Burmania

permitteere ik onderschreven vaendrig thans commandeerende

de compagnie van den collonel de Lannoij in het eerste battaillon

van bovengem(elde) regiment, aen den soldaet Dores Begas,

geboortig van Maestricht en tegenswoordig met verlof te Stevensweerdt,

om sig te moogen begeeven in den houwelijken staat met de

jonge dochter Ida Agatha Bakkers geboortig van Iperen tegens-

woordig woonagtig bij haar moeder te Stevensweerdt actum

Maestricht den 3. feb. 1773. / getekent JHL. Pijmans.

supra juncti deinceps etiam coram prædictio sunt copulati.

 

Stevensweert H1773-002   -   04-04-1773   -   afb. 376 links nr. 2

4ta aprilis detectum fuit impedimentum affinitatis in secundo gradu

quo ad pututitium matrimonium initum anno 1768 inter Wilhelmum

Mintjens et Corneliam Smeets vide supra ad dictum annum 1768 21. julii

hinc cum dispensatione ab illustrissimo episcopo nostro de dato 4ta aprilis

1773. a me de novo sunt juncti coram testibus r(everen)do patre Antonino

Thenensi capucino conventus Mosacensis et Wilhelmo van Boven

ita attestor M: R: de Beche pastor.

 

Stevensweert H1773-003   -   15-06-1773   -   afb. 376 links nr. 3

Franciscus Leurs et Mechtildis Roosen, pro quibus sequens supplica oblata fuit,

cum dispensatione ap(ostoli)lico officiali Ruræmundensi pro executione transmissa, 15 junii

1773 in secundo affinitatis gradu dispensati coram r(everen)do d: r. d: F. H. de Schorsin

sacellano in Stevensweerdt juncti sunt matrimonio testibus Wilh. van Boven et

Anna Catharina Quicx. iidem juncti ambo obierunt anno 1781. et grassante dysenteria

 

a(nn)o 1773 copia

reverendissime ac illustrissime domine

episcope Ruræmundensis, primas Gelriæ

 

omni qua par est veneratione exponit Michael Richardus de Beche

parochus in Stevensweerd, quomodo Franciscus Leurs parochianus ejus

viduus Mariæ Canters desiderans inire matrimonium cum Odilia

Roosen ancilla sua intellexerit occasione nuperrima dispensationis

sese etiam simili dispensatione indigere, quando quidem dicta ancilla

ejus ipsi sit affinis in secundo gradu, prout liquet ex scemate apposito.

cum vero dicta affinis ad relictam consanguineæ suæ defunctæ prolem

bene educandam materno affectu feratur, et aliunde si innupta maneat,

pericula et ex periculis scandala sequi nata sint,

hinc obsecrat orator, quatenus illustrissima gratia vestra etiam cum

dicto Francisco Leurs, et Odilia Roosen in secundo affinitatis gradu

benigne dispensare dignetur, ut præviis tribus proclamationibus in

domino valeant copulari quod faciendo

 

[hier was een schema die we bij Stevensweert 1773 dispensaties zullen plaatsen]

 

copia epistolæ hac occasione missæ ad illustrissimi secretarium

mitto ad vos cum supplica Franciscum Leurs, qui contendebat sese posse inire ma-

trimonium cum affine sue sine dispensatione, attento, quod alter vicinus ejus in simili

casu existens sub prædecessore meo ita fuisset junctus, vero modo edoctus dictum suum

vicinum non sine prævia nuperrima dispensatione fuisse denuo junctum, hinc pro

dispensatione ad vos recurrit supplicans, quatenus in juribus persolvendis ejus pau-

pertatis rationem hebere velitis.

ast alius casus matrimonialis occurrit intricatur satis, quo super illustrissimi nostri

responsur præstolaber, ut ad praxim valeam procedere.

Bertus Henricus Heurkens miles extraxtum baptismale a me petens repertus est

annotari non legitimus, cum vero replicaret, parenter suos fuisse, et publice haberi

junctos, et consequenter sese ut legitimum a me esse annotandum, hine ipsius pa-

parenter etiamnum in vivis parochianos meos nempe Wilhelmum Heurkens quondam mili-

tem et Joannam Elisabetham Frens parochoanem natam super initum matrimonium suum

attentissime examinari, et expiscatus suum, quod dumtaxat juncti essent coram hujus præsidii

prædicutio, attento, quod spectarent ad copias, quadque juxta religionem suam utpote catho-

licam sese præsentassent prædecessori meo, ut matrimonii sacramentum ab ipso reciperent,

verum prædecessor denegasset ob causam, quod Joanna Elisabetha Frens matrimonio juncta

fuisset cuidam Gerardo van Essen, qui copias Hollandicus deserens ad Borussas transierat,

absque quod umquam percipi potuerit, quorsum devenisset, ex hac causa prædecessor proles

a se baptisatas annotavit tamquam non legitimas, quamvit apud acatholicos habeantur ut

legitimo;

cum vero uterque parens adhuc in vivis existat, et moraliter judicandum videatur priorem

istum maritum in Borussorum bellis alicubi extinctum esse, ex eo quod jam viginti

quinque et amplius anni elapsi sunt, qulis nihil de ipso inoluerit, hinc quæritur,

utrum non procedi posset ad matrimonium, ut sic proles valeant annotari ut legitimæ,

utq(ue) parentes ad pascha admitti, et in religione catholica valeant servari:

in casu affirmativi responsi ulterius quæritur, utrum non expediat ipsos jungere sine

itrepitur et sine proclamationibus.

in casu negativi quæritur, utrum sint continuo separandti, et quid respondendum pro-

libus contendentibus se legitimas.

hac occasione observandum venit, quam perturatirum sit publicæ paus et husce

partriæ legibus contrarium et destructivum, quod prædicucius, qui pro præsidio et præsi-

diarus dumtaxat immissus est, nihilominus præsumat assistere matrimoniis catholicorum

etiam antequam coram suo pastore ex patriæ legibus juncti sunt, catholicorum inquam

parochianorum, qui essi militares non tamen prædicucio sub sunt, eo magis quod non sint

hujus fortalitii præsidiarii, super quos solummodo dictus prædicucius aliquale jus

posset formare.

iq(ue) itarius patet eo quod ejusmodi militares soleant copulari apud vicinos pastores

absq(ue) eo quod coram prædicucio debeant copulati, aut quod ipsorum capitanii de

prædicucii assistentia ullam deinceps moveant mentionem.

am ergo non posset via juris præpediri prædecucius, quominus assistat matrimo-

nio contrahendo v.g. inter militem catholicum præsidiarium puta trajectenssem,

vel Namurcensen et puellam catholicam parochianam meam.

demum quaritur quid agendum cum duobus incolis non militaribus, quorum una

pars est acatholica, qui juncti sunt coram prædecucio, ast seinceps volunt proles sua

baptisari et educari catholicas et etiam annotari ut legitimas.

an pastor ejusmodi junctis et coram ipso denuo jungi volentibus, ut proles anno-

tentur legitima, possit assistere ipsorum matrimonio valide contrahendo, vel saltem

quad effectus civiles ratificando.

pro quo attendendum, quod Steijartius in suis aphorismis alicub: hebet, posse pas-

torem in casu matrimonii catholicum inter et acatholicam assistere ut minister

modo mere passivo, puta permittendo ut coram se contrahant absq(ue) ulla benedictione,

aut ullis cæremonis.

desuper aliquali responsum exposcens, me q(ue) illustrissimi nostri benevolentiæ

summoperi commendans magna veneratione permoneo, ac cordetanus subscribor

in Stevensweerd 10 aprilis

1773

 

anno 1773. # vide infra ad caliam hujus paginæ.

Stevensweert H1773-005   -   05-04-1773   -   afb. 377 rechts nr. 1

5ta aprilis tribus præhabitis proclamationibus matrimonio sunt

juncti Rutgerus Rutten et Maria Gertrudis Meeuwissen

uterque parochianus in Stevensweerd coram testibus Jacobo

Geurst, Anna Catharina Meeuwissen Wilhelmo Verboven et aliis.

ita attestor M: R: de Beche pastor.

 

Stevensweert H1773-006   -   03-08-1773   -   afb. 377 rechts nr. 2

3tia augusti tribus præmissis publicationibus et prævie obtenta

ab illustrissimo episcopo nostro dispensatione in tertio consangui-

nitatis gradu collaterali æguali, eo quod sponsa 24 ætatis annum

longe excederet, et cum sponso jam a tribus annis conversata sit,

nec aliam compostem hac utq(ue) invenerit et nunc adhuc minus

repertura sit. &c. matrimonio juncti sunt Engelbertus Pirlo

et Mariæ Barbara Rutten uterq(ue) parochianus. coram testibus

Leonardo Pirlo, Wilhelmo van Boven et Mariam Pirlo.

 

Stevensweert H1773-007   -   05-09-1773   -   afb. 377 rechts nr. 3

5ta septembris præviis tribus denuntiationibus matrimonio

juncti sunt Henricus Sangers baptisatus in parochia

de Herten et Maria Agnes van Ratingen vidua Petri

van Melik parochiani mei coram testibus Wilhelmo van Boven, Petro Sangers

Anne Gertrude van Ratingen &c.

 

Stevensweert H1773-008   -   14-09-1773   -   afb. 377 rechts nr. 4

14ta septembris tribus præmissis denuntiationibus juncti

sunt matrimonio Joannes Deders baptisatus in Susteren

cum dimiss: r(everen)di ac ampliss. d(omi)ni Gupekoven decani

pastoris utq(ue) canonici Susterensis et Catharina Knoups

baptisata in Echt ast [= at = maar daarentegen] domicilio parochiana in Stevensweerdt

coram testibus Ægidio Mathia de Beche Maria Margaretha

de Beche et Maria Joanna de Beche Leodiensibus multisq(ue) aliis.

 

Stevensweert H1773-009   -   11-11-1773   -   afb. 377 rechts nr. 5

11ma novembris tribus præmissis denuntiationibus juncti

sunt matrimonio Joannes Mathias Mintjens

et Theresia Smeets cum dimiss: r(everen)di d(omi)ni Ghysen

pastoris in Echt pro parte sponsi. testes aderant

Jacobus Geurst Henderica Smeets Antonetta Lisens

et multis aliis.

 

[doorgehaalde inschrijving die al was vermeld]

 

anno 1774

Stevensweert H1774-001   -   20-04-1774   -   afb. 378 links nr. 1

20 aprilis præhabitis tribus proclamationibus matrimonio

juncti sunt Wilhelmus Thijssen et Anna Margaretha Zuijlen

testes erant Joannes Thijssen Elisabetha Zuijlen &c

 

Stevensweert H1774-002   -   05-07-1774   -   afb. 378 links nr. 2

5ta julii cum dispensatione in tribus archidiaconi majoris campiniæ

pro parte sponsi dato 30 junii. et vicarii generalis diæcesis

Ruræmundensis pro parte sponsæ de dato 1. julii. coram me

matrimonio juncti sunt Christianus Houben ex parochia

de Kessenich diæcesis Leodiensis cum dimissorialibus r: d: Reynders

pastoris ibidem et Gertrudis ten Haefs parochiana in Stevensweerdt

coram testibus Joanne Houben, Sophia Peters Sophia Houben &c.

 

Stevensweert H1774-003   -   11-07-1774   -   afb. 378 links nr. 3

11ma julii demissoriales relatavi Jacobo Geurst parochiano meo

ut possit quanto eujus jungi, obtenta prævie dispensatione in tribus

bannis ad instantiam ut solet pastoris sponsæ / cum Gertrude

Elisabetha Wakkers parochiana in Maesbracht; et eatenus

solverunt duplicia jura juxta consuetudinem attento quod cum

dispensatione episcopi jungantur. duos s(ta)tit imperialis pastori

et unum custodi proletteris extra solvitur ad minudflorenos.

 

Stevensweert H1774-004   -   13-07-1774   -   afb. 378 links nr. 4

13ma julii professionem fidei emisit in manibus meis

coram testibus Wilhelmo van Boven et Joanne Cuijpers

utque ecclesiæ Romano catholicæ reconciliatus est Marcus

Mulder Lutheranus natus in Vuchtwalt sub comitatu d' Anspach

matrimonio junctus ultrajecti / cum esset miles / coram magestrati

25 maij 1754. cum Maria Theunissen catholica baptisata

in Stevensweerdt anno 1735. proles eorum ritu catholica baptisata in hoc registro baptismal.

reperiuntur.

 

Stevensweert H1774-005   -   04-10-1774   -   afb. 378 links nr. 5

4ta octobris tribus præmissis publicationibus matrimonio

junxi Joannem Canters et Annam Barbaram Meeuwissen

parochianos meos testes aderant Petrus Canters et Joannes

Neven, Anna Dilken et Mechtildis Vincken.

 

Stevensweert H1774-006   -   05-11-1774   -   afb. 378 links nr. 6

5ta novembris tribus præhabitis publicationibus junxi matrimonio

Antonium Josephum le Roij natus in Tourinne Bovechin

in patria et diæcesi Leodiensi, cum dimissorialibus r: d: Wouters

past: s: Jacobi Antverpiæ, ubi per biennium famulatus erat,

et Joannam Elisabetham Pauwels natam in Stevensweerdt

testes erant Petrus Mathias Cuijpers et Wilhelmus van Boven

Catharina Lisens, Catharina Snijders, &c.

 

anno 1774. et anno 1775.

Stevensweert H1774-007   -   24-11-1774   -   afb. 378 rechts nr. 1

24ta novembris coram me pastore insulæ s: Stephani vulgo

Stevensweerdt et testibus infra nominandis matrimonium

in ecclesia nostra parochiali solemniter iniverunt prænobilis

dominus Joannes Ernestus Josephus Franciscus baro

de Honsteijn natus in Achelen in patria Leodiensi domiciliatus

Trajecti ad Mosam cum dimissorialibus r: d: Cyrus pastoris

s: Mathæ ibidem. atque domicella Maria Catharina

de Timmermans nata in urbe Campensi in trans insulana provincia domiciliata in

Stevensweerdt authoritate et dispensatione r[everen]dissimi principis

ac episcopi Leodiensis in tribus bannis pro parte sponsi 22. nov.

item authoritate et dispensationis r[everen]dissimi episcopi Ruræmundensis

in duaobus bannis pro parte sponsæ dato 20 novembris.

testes aderant generosus dominus Goldekarabijn nec non

domicellæ Sophia atque Antonia Timmermans et plures alii.

 

anno 1775.

Stevensweert H1775-001   -   25-01-1775   -   afb. 378 rechts nr. 2

25ta januarii coram me pastore hujus parochiæ in

præsentia testium nominandorum matrimonium præviis

tribus proclamationibus contraxerunt Joannes Peulen

ex Postert sub Flodorp viduus Mariæ Witjens et Anna

Maria van Flodorp. testes aderant Henricus van Flodorp

et Gertrudis Auben aliiq(ue)

 

Stevensweert H1775-002   -   19-02-1775   -   afb. 378 rechts nr. 3

19na februarii coram me pastore in Stevensweerd matrimonium

præmissis tribus proclamationibus univerunt Henricus

Meerten et Catharina van Montfort testes aderant Wilhelmus

van Boven et Dominicus van Montfort aliiq(ue).

 

Stevensweert H1775-003   -   24-04-1775   -   afb. 378 rechts nr. 4

24ta aprilis coram me pastore in Stevensweerdt præmissis duabus

proclamationibus et in tertia proclamatione dispensante

r(everen)do ad(mode)m ac amplissimo domino van Haefs pastore in

Montfort et decano rurali districtus Montfordiensis authoritate

decanali matrimonium iniverunt Joannes Moors et Anna

Maria Ronck nata in Echt uterque parochianus meus

in præsentia duorum testium Wilhelmo van Boven et Xaverio Charniet

 

Stevensweert H1775-004   -   10-05-1775   -   afb. 378 rechts nr. 5

10ma maij coram me parocho suo præmissis tribus proclamationibus

cum dispensatione in quarto consanguinitatis gradu collateralis æqualis

data 21 mensis aprilis iniverunt matrimonium Petrus Canters

et Maria Ruijten parochiani mei in præsentia Wilhelmi van Boven

Antonetta Lisens et Sophia Geurst.

 

matrimonia contracta

vide præcedentia immediate ante illegitimos. 5 folio verti.

[afb. 379 links heeft 1733-1736 dopen van onwettige kinderen]

 

anno 1775 et anno 1776

Stevensweert H1775-005   -   16-05-1775   -   afb. 379 rechts nr. 1

16ta maij obtenta dispensatione in tribus denuntiationibus

per r(everen)d(issi)mum ac ampliss. dominum Costerius sede vacante

vicarium generalem coram me parocho suo matrimonium

contraxerunt Christianus Mouwens et Maria Anna Cryns

coram testibus Wilhelmo van Boven, Elisabetha Cryns et Sophia

Geurst aliisq(ue).

 

Stevensweert H1775-006   -   21-06-1775   -   afb. 379 rechts nr. 2

21 junii præmissis tribus proclamationibus matrimonio

juncti sunt coram me pastore suo Severinus Cleefs

ex [niets geschreven] viduus Josijnæ Pelders,

et Aldegundis Neyvelts oriunda ex Montfort

testes erant Petrus Moors Wilhelmus van Boven

 

1776

Stevensweert H1776-001   -   30-04-1776   -   afb. 379 rechts nr. 3

30 aprilis cum dispensatione in tribus denuntiationibus

per excellentissium, reverendissimum episcopum Ruræmundense

matrimonio juncti sunt Andreas Canters et Cornelia

Rutten coram me pastore suo Michaele Richard de Beche

adstantibus ut testibus Joanne Tubeé et Maria Leurs aliisq(ue)

 

Stevensweert H1776-002   -   30-04-1776   -   afb. 379 rechts nr. 4

30 aprilis tribus præmissis proclamationibus coram me

pastore suo juncti sunt matrimonio Petrus Bekker

originale ex parochia d' Echt, et Anna van Melik ex

parochia de Melik, uterque longo domicilio parochiani in

Stevensweerdt. testes aderant Philippus Frenssen et Gertrudis

van Ratingen aliiq(ue) &c

 

Stevensweert H1776-003   -   11-06-1776   -   afb. 379 rechts nr. 5

11. junii coram r. d. Theodoro Henrico de Schorsin sacellano

in Stevensweert ex commissione mea, tribus præviis procla-

mationibus contraxerunt Petrus Tubée viduus et Anna

Catharina Thijssen paroch. testes erant Joannes Thijssen Joanna Dircks aliiq(ue)

 

Stevensweert H1776-004   -   19-06-1776   -   afb. 379 rechts nr. 6

19 juni coram r: patre Heijlen stationario nostro conventus Mosae

ordinis minorum recoll. ex commissione mea, tribus præviis pro-

clamationibus contraxerunt Henricus Rutten et Gertrudis

Cuypers parochiani mei testes aderant Wilhelmus Verboven

Petrus Cuypers &.

 

[afb. 380-383 heeft onwettige dopen, afb. 384 is gelijk aan afb. 379]

 

matrimonia contracta anno 1776 et 1777.

Stevensweert H1776-005   -   30-07-1776   -   afb. 385 links nr. 1

30 julii duabus præmissis proclamationibus,cum dispensatione

ampliss: d(omi)ni decani districtus Montfordiensis, r(everen)di d(omi)ni Koks

pastoris in Swalmen, pro tertia proclamatione, coram me

pastore. suo juncti sunt matrimonio Michael Tubee

et Anna Barbara Peters parochiani mei. testes aderant

Joannes Tubée Christina Peters Wilhelmus Verboven &c.

 

Stevensweert H1776-006   -   15-09-1776   -   afb. 385 links nr. 2

15ta septembris tribus præmissis proclamationibus cum dimissorialibus

plurimum r(everen)di d(omi)ni van Daell canonici et pastoris Ruræmundensis

pro parte sponsi coram me matrimonium contraxerunt

Christianus Otten Ruræmundensis et Margaritha

Mols origine ex parochia de Echt, verum per tres menses

parochiana mea, coram testibus Joannes Elders et Maria

Aldegundis Otten aliiq(ue)

 

Stevensweert H1776-007   -   23-10-1776   -   afb. 385 links nr. 3

23tia octobris tribus præmissis proclamationibus coram me con-

traxerunt matrimonium Leonardus Pierlo et Anna

Sophia Geurst nata in Elslo uterque parochianus meus

testes erant Reinerus Smeets Francisca Pierlo et Maria

Catharina Lisens aliique.

 

Stevensweert H1776-008   -   03-11-1776   -   afb. 385 links nr. 4

3tia novembris præmissis tribus proclamationibus de consensu r(everen)di

d(omi)ni H: Ghijsen pastoris in Echt ratione sponsæ coram me juncti

sunt matrimonio Joannes Conradus Junk viduus et Catharina

Elisabetha Deckers ex Genohe. testes erant Martinus et Ida Deprée

aliique

 

anno 1777.

Stevensweert H1777-001   -   28-01-1777   -   afb. 385 links nr. 5

11 jan. pro sponsalibus coram me contrahendis accessit Michael

Barokay natus in Hongaria in loco de Gellenzell prope

Cranenstadt in Portzlandt ætatis circiter 60 annorum qui inter

hussaros Austriacos sub coll. Franschipani primum militavit deinde

sub coll. Colygnon Holl. huss. miles pensionatus eversit et coram

magistrati Delphensi junctus fuit cum Catharina Netels qua anno

1772 defuncta ex appido Delphensi. Venloam perveniens et

deinceps in Echt et nunc in Stevensweerd domicilium eligit atque

non ita pridem cum quadam persona prope Trajectum oriunda in-

scriptus fuerat et bis proclamatus a prædicucio hujus præsidii,

veram ipsa sponsa disparente, et consisterio desuper graviter offenso

dictus Michael Barokay ad me accissit petens ad scribi cum

Joanna Canters vidua Bernardi Engelen cum duobus prolibus

parochiana mea; dictum militem pensionatum ad spensalia admisi

et proclamandum duxi attento quod utraque pars sit catholica

et nobis nusquam set inhabitum militarum matrimonus assistere

dummodo capitanei consentiant, vel saltem pensionati existant. nullumq(ue)

interdicta aut impedimento supervenicute ex parte consistorii aut prædicucii

 

1777

28va januarii tribus præmissis publicationibus coram me parocho

contraxerunt matrimonium Michael Barokay

miles pensionatus et Joanna [Cant]ers. testes aderant

Wilhelmus Verboven

 

n:b hoc anno 1777. d: Marrees hujus præsidii ministio defuncto

cæpit prætensum consistorium paulatim et trachi temporis

contra patriæ nostriæ statuta et concordata in nostra fortalitio erectum

etiam publice sese immisiore sponsalibus et matrimonus quod hactenus

inauditum et abipsis met nonnise timide et circonspecte attentatum,

nempe inscripserunt pro sponsalibus et deinceps publice in sua ecclesia

per suum ædituum denuntiarunt 1mo d: Pennevin olem apud Borussos

capitaneum cum d. Tenboven vidua acatholicos actualiter in Susteren habitantes

item pro sponsalibus admiserunt et per tres menses proclamari secerunt

Jacobum Armknecht acatholicum famulantem apud d: baronem colonellum

de Chrosch, sed nullatenus militem, cum Joanna [niets geschreven] catholica

apud dictum colonellum famulante, hæc pro novilate sua dusci

annotanda, pro governo si andaciores fiant prout in animo habere

videntur, quo in casu principaliter citandi forent per promotorem

coram curra Venloensi illi prætensi consistoriales seniores sue diaconi

ut appellant qui sponsalibus contrahendis interesse præsumunt et

subditi sunt dictæ curiæ, et matrimonia mixta et nusquam militarium

contrahi coram se patiuntur etiamsi una pars sit catholica contra

statuta et privilegiæ hujusce patriæ nb. minister pro præsidio unice tolerantus est

 

prædicti postquam per sex septimanas denuntiati essent in templo acatholicorum

a novo prædicucio, qui dumtaxat a præscentibus dominus denominatus

erat, nec dum vero a classe Neomagensi intromissus, copulati sunt

in Urmont extra territorium Hollandicum. utrum valide ipsi viderint

misi dicatur matriomonia publicata et publice contracta coram prædicucio ex consensu facito episcopi Ruræm. esse valida.

 

Stevensweert H1777-003   -   03-06-1777   -   afb. 385 rechts nr. 1

3tia junii 1777. tribus præmissis publicationibus cum dimissorialibus

r(everen)di ad(mode)m domini van Dael canonici et pastoris Ruræmundensi pro parte sponsæ

quæ per pluris annos ibidem ancillata fuerat, coram me juncti

sunt matrimonio Andreas Canters et Maria Smeets originaria

ex parochia de Hinsbergh. testes erant Joannes Coenen. Cornelia Smeets &.

 

Stevensweert H1777-004   -   15-10-1777   -   afb. 385 rechts nr. 2

15ta octobris duabus præmissis publicationibus et obtenta

dispensatione pro tertia publicatione ab amplissimo domino

Cox pastore in Swalmen. q(ue)q(ue) districtus Mortfordiensis decano

obtentis quoque dimissorialibus a r(everen)do d(omi)no Ghijsen pastore

in Echt sponsi parocho matrimonium contraxerunt

coram me parocho sponsæ Reijnerus Geelen ex Ophoven

sub parochia de Echt et Hendrina Smeets. testes aderant

Smeets. Gertrudis Smeets et [niets geschreven]

 

anno 1778 1779

Stevensweert H1778-001   -   02-02-1778   -   afb. 386 links nr. 1

2da februarii cum dispensatione ab illustrissimo comite de

Hoensbroeck episcopo nostro et cum dimissorialibus r(everen)di

d(omi)ni Ghysen pastoris [d'] Echt, matrimonio juncti sunt Petrus

Jochems ex parochia d' Echt, et Maria Agnes Holsteyn

parochiana mea. coram me legitimo pastore suo Michaele Richard

de Beche et testibus Wilhelmo van Boven et prænobili domicella

Maria Catharina de Pavinoewitz.

 

Stevensweert H1778-002   -   04-02-1778   -   afb. 386 links nr. 2

4ta februarii matrimonio juncti sunt coram me legitimo parocho

suo Lambertus Meeuwissen et Gertrudis Oijen

debite proclamati et uterque mea parochia. testes

aderant Joannes Meeuwissen Maria Catharina Meeuwissen

et Anna Maria Oijen aliique.

 

Stevensweert H1778-003   -   17-02-1778   -   afb. 386 links nr. 3

17ma februarii matrimonio juncti sunt coram me legitimo parocho

postquam ter debite proclamati essent Joannes Tubee

et Anna Christina Peters. uterque ex mea parochia

testes erant Petrus Tubée Sopia Tubeé et Maria Margaretha Simons

 

Stevensweert H1778-004   -   19-03-1778   -   afb. 386 links nr. 4

19na martii cum dispensatione reverendissimi episcopi Ruræmundensis

in temporis feriati impedimento atque cum dimissorialibus

r(everen)di d(omi)ni Ghysen pastoris in Echt pro parte sponsi juncti sunt

matrimonio Petrus Beunen et Cornelia Houben mea

parochiana. coram testibus Wilhelmo van Boven Joanna Houben

Sophia Cryns &c.

 

*

Stevensweert H1778-005   -   09-11-1778   -   afb. 386 links nr. 5

9. novembris apud me ter proclamati sunt Arnoldus Walraven viduus

et Anna Gertrudis Janssen parochiana in Herten ubi cum

dimissorialibus meis copulati sunt

 

* omissum supra anno 1778

Stevensweert H1778-006   -   13-05-1778   -   afb. 386 links nr. 6

13ta maij postquam debite proclamati essent cum dimissorialibus r. d(omi)ni

Ghysen pastoris in Echt pro parte sponsæ coram me m(atri)monio juncti sunt

Joannes Thyssen et Maria Zuylen ex Genohe. testes erant Wilhelmus

van Boven aliique plurimi.

 

anno 1779

Stevensweert H1779-001   -   09-02-1779   -   afb. 386 links nr. 7

9na februarii postquam ter proclamati essent cum dimissorialibus

r: d(omi)ni Reynders pastoris in Kessenich coram me juncti sunt

matrimonio Joannes Mathias Steijvers ex Geystingen ratione

famulatus apud Houben ad ripam parochianus in Kessenich et Maria

Josepha Meijers baptisata Juliaci ratione parentelæ suæ domiciliata

in insula nostra. præsentibus testibus Theodorus Janssen Joannes Steyvers

Maria Elisabetha Smeets, Anna Sophia Coonen et Maria Elisabetha Steyvers

 

1779

Stevensweert H1779-002   -   11-04-1779   -   afb. 386 rechts nr. 1

11ma aprilis præhabitis tribus proclamationibus matrimonio

juncti sunt Joannes Tubée parochianus natus et

Anna Catharina Screurs ex parochia

longo, domicilio parochiana mea adstantibus testibus Petro

Tubée et Elisabetha Screurs aliisque

 

Stevensweert H1779-003   -   11-04-1779   -   afb. 386 rechts nr. 2

eodem tempore proclamati sunt Theodorus Janssen miles

natus parochianus meus et Joanna Kennings nata parochiana

exhibito in scriptis consensu prænob. d(omi)ni collonelli baronis de Sohn

capitanei secundæ cohortis in legione sereniss. principis

de Nassouw Wylborgh Trajecti præsidium agentis. verum

dictus milis ad cum legionem discedens in Zelandiam nec dum reverti potuit ut

copularetur ast deinceps reversus, coram me junctus est 11ma julii 1779,

præsentibus Wilhelmo van Boven Joanne Janssen &c

 

Stevensweert H1779-004   -   04-05-1779   -   afb. 386 rechts nr. 3

4ta maij postquam rite tribus viribus proclamati essent ex

commissione mea contraxerunt coram r(everen)do d(omi)no Stollen

pastore in Wesheim. Franciscus Baens ex Wesheim

et Maria Flamand. nostras ut ibid. in registro. sine juribo ob paup.

 

Stevensweert H1779-005   -   04-08-1779   -   afb. 386 rechts nr. 4

4ta augusti duabus proclamationibus præhabitis et

obtenta dispensatione ab amplissimo decano districtus nostri

Montfordiensis, r(everen)do ad(mode)m d(omi)no Cox pastore in Swalmen,

quo ad tertium bannum coram me pastore suo matrimonium

contraxerunt Gerardus Francot et Anna Sophia Peters.

testibus adstantibus Mathias Peters, Maria Juditha Francot.

 

Stevensweert H1779-006   -   25-10-1779   -   afb. 386 rechts nr. 5

25ta octobris, tribus de more factis proclamationibus coram

me pastore suo matrimonium contraxerunt Wilhelmus Janssen.

et Anna Maria van Ophoven vidua Leonardi Engelen in

præsentia testium Wilhelmi Verboven.

 

Stevensweert H1779-007   -   22-11-1779   -   afb. 386 rechts nr. 6

22da novembris tribus præmissis proclamationibus cum

dimissorialibus r(everen)di d(omi)ni H: Boetzkes pastoris in

Kercken pro parte sponsæ coram me pastore suo matrimonium

contraxerunt Severinus Cleefs viduus parochianus meus longo domicilio

natus ex Kercken et Anna Gertrudis Kercken parochiana nata

de Kercken. testes erant Catharina Gijsen Maria Cleefs.