GenBronnen

digitalisering

maas

Grubbenvorst overlijdens 1670-1674


Grubbenvorst O1670-001   -   26-01-1670   -   blz. 101 links nr. 1

anno 1670, die 26 januarij mane summo

obdormiuit in d(omi)no Gisbertus Jans-

sen venator baronis in Lotthum

haereticus in viuis, sed in suae

infirmitate, /: quae causabatus per

obstructionem pectoris :/ nouen-

nali 4 dies ante mortem con-

uersus et abnegnata perfidia

confessionem g(ene)ralem fecit, via-

ticum d(omi)ni cum extrema unctione

accepit, et confidenter in d(omi)no

mortuus est.

 

Grubbenvorst O1670-002   -   18-02-1670   -   blz. 101 links nr. 2

anno 1670, die 18 feb: obdor-

miuit in d(omi)no Jacobus Reijnckens sexa-

genarius, laborans tussi et obstructi-

one pectoris, vir bonus et fidelis,

omnibus necessarijs sacramentis munitus.

requiescat in pace.

 

Grubbenvorst O1670-003   -   03-07-1670   -   blz. 101 links nr. 3

anno 1670 die 3tio julij ob-

dormiuit in d(omi)no Jacobus filius

Adolphi van Louendael & Mariae

villicoru(m) op Groodt Raij in

Cliuia prope Cranenborgh, in

pascendis onibus occupatus et vix

infirmatus, in anno aetatis suae 18.

requiescat in pace

 

Grubbenvorst O1670-004   -   13-08-1670   -   blz. 101 links nr. 4

anno 1670 die 13 augusti mortuus

est Joannes Buskens villicus op Sant-

fort ex vulnere a tergo inflicto ab

equitibus tribus, die 12 currentis, qui

ex concepto odio in nostros hunc

bonum virum miris modis extra domum

suam int Bercks Broeck inuenientes, circa

spinam dorsi globulo ad umbelicum traiecto

lethaliter vulnerarunt, quem bene con-

fessum, sacra et extrema unctione sine

viatico /: habebat enim continuos vomitus :/

communiui statim post explosam bombardam

deus fit ipsi propitius, amen.

 

Grubbenvorst O1671-001   -   08-04-1671   -   blz. 101 rechts nr. 1

anno 1671 die 8uo aprilis obijt

in d(omi)no ex morbo acuto cum dij-

senteria, die infirmitatis suae de-

cimo, omnibus sacramentis necessa-

rijs munita, mulier honesta et

bis maritata, et ex utroq(ue) thoro

gaudens liberis, Aletha uxor Reij-

neri villici op Cleijn Raij, in

anno aetatis suae 64, sepulta

x die aprilis, requiescat in

pace.

 

Grubbenvorst O1671-002   -   08-08-1671   -   blz. 101 rechts nr. 2

anno 1671 die octauo augusti circa

prandium obijt in d(omi)no perillustris comi-

tissa in Caldenbroeck Anna Caecilia N.

in partu, ./. undecimo die partus /: quia

enixa est filium 29 julij :/ mulier

deuota et prudens, in fide zelosa,

et omnibus amabilis, & multum affabilis,

in anno aetatis suae 27, et ultimo

vitae huius die ex manibus meis via-

ticum d(omi)ni et extremam unctionem

in necessitate vocati et non proprij

pastoris accepit, et corpus eius in nostrae ecclesiae

sacello s. Barbarae virginis et martyris

cultui dicato, decimo die augusti ad

seram noctem sepultum est, cum multa

oppositione et contradictione d(omi)ni no-

bilis de Rohe, possessoris castri in

ghen Steghe.

 

Grubbenvorst O1671-003   -   27-09-1671   -   blz. 102 links nr. 1

anno 1671 die 27 7bris de nocte obijt

in d(omi)no Maria villica op Barsdunck,

in anno aetatis suae 68 circiter,

mulier honesta & molestissima

ruptura a multis annis afflicta,

sacramentis necessarijs perceptis,

mortua est.

 

Grubbenvorst O1671-004   -   24-11-1671   -   blz. 102 links nr. 2

anno 1671 die 24 9bris mane obdormiuit

in d(omi)no Maria villica op Groodt

Raij, & vidua Adolphi van Lo-

uendael mortui anno 1668 13 julij,

matrona valde bona et deuota

et exemplaris vitae, omnibus sacramen-

tis munita fuit

 

Grubbenvorst O1671-005   -   25-12-1671   -   blz. 102 links nr. 3

anno 1671 25 xbris

Matthias Billijen pater Wolteri

villici op Cnibbersem, qui in 3tio

anno hic habitauit viduus, vir mo-

destus et honestus breui infirmitate

ex obstructione pectoris con-

sumptus est, perceptis tamen via-

tico d(omi)ni et extrema unctione prius

 

Grubbenvorst O1672-001   -   12-01-1672   -   blz. 102 links nr. 4

anno 1672 die 12 januarij obijt

in d(omi)no, bis in infirmitate sacra-

mentis munita Catharina aen ghen

Clapvaren puella honesta et bene

instructa in anno aetatis suae 20, 

et indicatus thesi mortua.

 

Grubbenvorst O1672-002   -   15-02-1672   -   blz. 102 links nr. 5

anno 1672 die 15 feb: ante prandium

obijt in d(omi)no Petronella uxor Ge-

rardi Cremers bis maritata, et ex

primo thoro habens p(ro)les, & ne in exordus,

declinans sui equi recalcitrati-

orens recidit in lintres, et lateris

dolore consumpta est, fuit omnibus

necessarijs munita sacramentis, et

bone, ut spero, mortua.

 

Grubbenvorst O1672-003   -   18-02-1672   -   blz. 102 rechts nr. 1

anno 1672 die 18 feb: circa

vesperum obijt in d(omi)no Petrus

Cillen villicus opt Louendael

tertio die infirmitatis suae, ex

dolore lateris, & licet incisa ei

est venae, suscepta sacramenta hinc eum

euocare. vir laboriosus et

probus, sexagenarius circiter

et herniosus.

 

Grubbenvorst O1672-004   -   28-03-1672   -   blz. 102 rechts nr. 2

anno 1672 die 28 martij obijt

in d(omi)no Bernardus filius Reijneri

villici opt Cleenraij caelebs, in an-

no aetatis suae 26, adolescens opti-

mae spei et vitae, omnibus ne-

cessarijs sacramentis perceptis, acuta

febri discessit, cum luctu suorum.

 

Grubbenvorst O1672-005   -   05-05-1672   -   blz. 102 rechts nr. 3

anno 1672 die quinta maij mane circa

horam nona obijt in d(omi)no Leonardus

Coppen, quinquagenarius, et caelebs, homo

totus simplex et rectus, hydropicus et

thysicus ab aliquo tempore, etiam ab ali-

quot annis portarius in Caldenbroeck, tan-

dem bene dispositus per sacramenta feli-

citer mortuus est.

 

Grubbenvorst O1672-006   -   08-05-1672   -   blz. 102 rechts nr. 4

anno 1672 die 8uo maij in meridie

obijt in d(omi)no Joannes Custers octoge-

nario maior pater Petri Reijnckens,

scabini nostri, viduus ab aliquot annis

et antehac villicus op Caldenbroeck,

mode sub finem vitae ex parte phrenetuus,

ideoq(ue) vinculatus, breui infirmitate exhaustus

est, necessarijs sacramentis munitus, et

ratione laudabilis vitae ante actae, bene

de ipso sperandum est.

 

Grubbenvorst O1672-007   -   10-09-1672   -   blz. 102 rechts nr. 5

anno 1672 die decima 7bris 3tia ad hora(m)

3tiam post prandium obdormiuit in

d(omi)no Joanna uxor Gerardi Rutten,

aetatis circiter 46, breui ./. octo

dierum infirmitate et quidem febri

acuta, omnibus necessarijs sacramentis munita,

mulier sedula, deuota et laboriosa.

requiescat in pace. amen.

 

Grubbenvorst O1673-001   -   20-02-1673   -   blz. 103 links nr. 1

anno 1673 vigesimo die feb: hora

decima promeridiana, obdormiuit

in d(omi)no Petrus Reijnckens scabinus

breui infirmitate, dolore lateris

et obstructione pectoris angus-

tiatus, aetatis 46 annorum circiter

in viuis relinquens decem proles,

vir multum laudatus ratione industriae

confessus fuit, sed viaticum d(omi)ni

propter eructationes continuus non

potuit sumere, sed extrema unctione

munitus fuit.

 

Grubbenvorst O1673-002   -   15-03-1673   -   blz. 103 links nr. 2

a(nn)o 1673, die 15 martij mane

hora quarta Magdalena van Louen-

dael virgo innupta obijt in d(omi)no

sacramentis omnibus munita, et

quidem videbatus extra periculum

frisse, sed quasi recidiua praeter

opinionem febri acuta extincta est,

fuit optimae vitae & conscientiae, et

cum magna fiducia in anno aetatis

suae [niets geschreven] mortua fuit, sponte donans

eccl(esi)ae 20 flo: et pauperibus venum

malderum siligiris.

 

Grubbenvorst O1673-003   -   28-05-1673   -   blz. 103 links nr. 3

anno 1673 die 28 maij ex annuali

infirmitate & consumptione totius cor-

poris obdormiuit in d(omi)no Anna uxor

Wilhelmi Segers, tertio maritata,

& ex primo et 2do thoro proles

habuit, ex Velden oriunda, villica

fuit in ghen Steghe tempore 2di

thori, postmodum in 3tio thoro

habitauit in pago, saepe in infirmi-

tate viatico refecta, mulier honesta

et deuota, sexagenaria et ultra.

 

Grubbenvorst O1673-004   -   19-06-1673   -   blz. 103 links nr. 4

anno 1673, die decimo nono junij

obijt in d(omi)no Gertrudis uxor

Rutgeri van die Cauweij, ex ulce-

ratione inguinaria, et annuali in-

firmitate, mulier honesta, bene

disposita p(er) sacra(ment)a ad mortem

 

Grubbenvorst O1673-005   -   28-10-1673   -   blz. 103 rechts nr. 1

anno 1673 die 28 octobris in festo

ss. Simonis et Judae pie obdormivit

in domino r(everen)dus dominus Gisbertus

Pontinus capellanus, ex putrefactione in pedibus

quae duravit duobus circiter annis

vir in omnibus ad officium pertinentibus

zelosus, et devotus, nec non ob pacificam

et humilem conversationem singulariter

laudatus, omnibus ecclesiae sacramentis

rite præmunitus.

 

Grubbenvorst O1674-001   -   08-01-1674   -   blz. 103 rechts nr. 2

anno 1674. die octavo januarij

pie magno sui derelicto desiderio

in d(omi)no diem clausit extremum r(everen)dus

dominus Joannes Nobelmans decanus

ac pastor vigilantissimus huius parochiae

qui post ecclesiae huius conflagrationem ac destruc-

tionem, quæ contigit anno 1635, hunc pastoratum

regendum suscepit, eumque usque ad annum

1674 summa cum laude, ac edificatione, nec

non devino zelo rexit. templum eium omnius

devastatum non exigius suis /: tum aliorum plorum

quorum animos ad illud pietatis ac liberalitatis

beneficium levabatur :/ sumptibus in integrum

extrei curabit. pieros scholaris multis annis

non merrodis aut lucri gratia, sed ex puro

ergo eos affectu, ut quae illos pietatis ac fidei

Christianæ scientia imbueret, rudimenta prima

edocuit. quidquid denique officio veri pastoris

conveniret, numquam onusit. casu tandem

fere septuagenarius morbo correptus, multis

liberalitatis ac pietatis beneficijs prestitis

crucem sepius defixis in eam oculis amplexus

ac amicabiliter osculatus, omnibus s. Romanæ

ecclesiae sacramentis premunitus, totius

communitatis ac astantium luxu, pie in

d(omi)no obdormivit.

 

Grubbenvorst O1674-002   -   19-02-1674   -   blz. 103 rechts nr. 3

anno 1674. die 19. februarij diurno duorum

annorum languore exhaustus ex vita discessit

Michiel op Caldenbroeck ita vulgo dictus

quia ibi quibusdam annis famulus fuit.

discessit pie sacramentis ecclesiae munitus

sepultus que hic in cemiterio.

 

Grubbenvorst O1674-003   -   03-04-1674   -   blz. 103 rechts nr. 4

anno 1674 die 3 aprilis in festo annuntia-

tionis s. Mariae virginis obdormivit in d(omi)no

Henricus Coopmans relinquens uxorem

et filios et filias superstitis, bis in infir-

mitate viatico munitus et semel extrema

unctione, anno aetatis 60 circiter, vir zelo-

sus, devotus, et in infirmitate patiens.

 

Grubbenvorst O1674-004   -   15-04-1674   -   blz. 103 rechts nr. 5

anno 1674. 15 april obdormivit in d(omi)no

Petrus Cremers præ senectude paulatim

deficiens, vir in vita et morte lepidus

nec proplerea minus devotus, sacramentis

ecclesie vite præmunitus aetatis suae anno

inter 90. et 100. in infirmitate dixit de

sua aetate interrogatus si venisse in hunc pagum

servitium suum elocaturum dum scriberetur annis

1601, ac antea se habitasse Venradij.

 

Grubbenvorst O1674-005   -   17-06-1674   -   blz. 104 links nr. 1

anno 1674. 17 junij obijt Venlonae

Gertrudis van Lovendael filia innupta;

multis annis fuit coqua apud d. comitem

d'Efferen, tandem recreationis ergo apud soro-

rem suam Venlonae habitatem divertans ibidem

morbo correpta post diem xi obijt omnibus s.

ecclesiae sacramentis pie munita : quae huc

allata sepulta est in cemeterio, fuit in infir-

mitate valde patiens.

 

Grubbenvorst O1674-006   -   05-10-1674   -   blz. 104 links nr. 2

eodem anno. die uero quinta octobris obijt

Barbara Kessel uillica op Suest omnibus eccli-

siae sacramentis munita faemina satis deuota

et in morbo satis patiens :