GenBronnen

digitalisering

maas

Grubbenvorst overlijdens 1665-1669


Grubbenvorst O1665-001   -   10-03-1665   -   blz. 95 links nr. 2

anno 1665 die decimo martij ad serum

vesperum obijt ex longa et cara in-

firmitate Petronella filia Annae villicae

in ghen Steghe ex primo thoro in Velden

nata, patre Henrico Lamers, haec filia

ab octo annis, ex incisione pectoris circa

cor, multa tabifica et putrida materia

quotidie ad stuporem omnium in magna

quantitate emissae, vixit totis illis octo

annis in maximis doloribus, donec exculce-

rato corpore, & febricula accedente, fe-

liciter omnibus sacramentis perceptis,

ad feliciorem vitam transijt.

 

Grubbenvorst O1665-002   -   17-06-1665   -   blz. 95 links nr. 3

anno 1665 die 17 junij obijt in

d(omi)no Joannes vilicus op Soest an-

norum circiter 70, ex infirmitate

trium dierum, vir bonus et rectus,

omnibus sacramentis rite perceptis

 

Grubbenvorst O1666-001   -   26-08-1666   -   blz. 95 links nr. 4

anno 1666 26 augusti obijt in

d(omi)no ex infirmitate octo dierum

Catharina Dors per 16 annos vi-

dua honesta matrona, omnibus sacramentis perceptis, mater nostra

Telonariae, in Venlo sepulta,

requiescat in pace.

 

Grubbenvorst O1666-002   -   13-09-1666   -   blz. 95 rechts nr. 1

anno 1666 die decima tertia sep-

tembris in d(omi)no obijt ante prandium

Joannes Rutten octogenario

maior, et herniosus, omnibus sacra-

mentis munitus, vir laboriosus,

sed ruptura corporis postremis

annis mirum in modum afflictus,

requiescat in pace. amen.

 

Grubbenvorst O1666-003   -   05-10-1666   -   blz. 95 rechts nr. 2

anno 1666 die quinto octobris

ad seram noctem obijt in d(omi)no

Bernardus villicus op Santfort,

oriundus ex villa de Grubben, vir

secundo uxoratus, et ex utroq(ue) thoro

proles in viuis relinquens, multum

debilis, omnibus sacramentis bene

perceptis, in anno circiter quin-

quagesimo tertio aetatis, hac vita

defunctus est, homo laboriosus et

nulli onerosus, p(er)p(er) mala tempora

debitis grauatus, miseram duxit vitam

requiescat in pace

 

Grubbenvorst O1667-001   -   10-02-1667   -   blz. 95 rechts nr. 3

anno 1667 die 10 februarij obijt

in d(omi)no Bartholomaeus op Teghelbergh

villicus op Cnibbersem ex infirmi-

tate quinq(ue) dierum et obstructione

pectoris, omnibus sacramentis munitus,

requiescat in pace.

 

Grubbenvorst O1667-002   -   04-03-1667   -   blz. 95 rechts nr. 4

anno 1667

quarto die martij mane circa 2dam

horam in d(omi)no obijt Joannes Scepers

Jans anno aetatis suae 73 ex debilita-

tione longae, vir bonus et simplex,

omnibus sacramentis munitus,

requiescat in pace. amen.

 

Grubbenvorst O1667-003   -   27-03-1667   -   blz. 96 links nr. 1

anno 1667 die 27 martij ad vesperam

ex hijdrope mortuus est Leo-

nardus filius Petri int Heesken

villici et Mariae coniugum, in

anno aetatis suae vigesimo primo,

o(mni)bus sacramentis perceptis.

 

Grubbenvorst O1667-004   -   09-03-1667   -   blz. 96 links nr. 2

anno 1667 die nono martij ad solis

ortum mortuus fuit Christianus filius

Joannis Kerstiens anno aetatis suae

24, hic adolescens a paucis diebus

infirmus et pridie bene adhuc com-

edens sine ullo sarcra(ment)o mortuus est,

quia mane vocatus ad eum, inueni

eum agonizantem et nullo signo dato

absolui eum sub conditione, et

currens ad eccl(es)iam pro sacro oleo

afferendo, rediens expirasse intellexi.

 

Grubbenvorst O1667-005   -   03-06-1667   -   blz. 96 links nr. 3

anno 1667 die 3tio junij circa

undecimam horam diei post extremam

unctionem statim in d(omi)no obijt ex

pectoris obstructione Joannes van

Baekel olim miles, sed multis annis

iam bello abdicatus, labore manuum

suaru(m) vixit, erat enim murarius,

et industrius homo, nulli onerosus

bene instructus ad mortem, omnibus

sacramentis perceptis, confidentialiter

in d(omi)no mortuus est.

 

Grubbenvorst O1667-006   -   26-07-1667   -   blz. 96 links nr. 4

anno 1667 die 26 julij mane hora

decima in d(omi)no obijt Petronella vulgo

Peterken toe Coppen filia Theodori

toe Coppen ex infirmitate quinq(ue)

dierum, et immediato vocatus ad eam

pro sacramentis administrandis,

inueni cum morte luctantum, et ex-

cepta confessione et absolutione data

antim extrema unctione ....., sacro

sancto d(omi)ni viatico p(er)p(er) irreuerentiam

negato, haec Petronella fuit simplex

et recta, et paucis d(omi)no talentis

acceptis, vixit in caelibatu suis do-

mesticis morigera, et quasi inno-

cens tamen semper laboriosa, et

relicto in viuis unico fratre

didijmo Leonardo, anno aetatis suae

quadragesimo nono mortua est.

 

Grubbenvorst O1667-007   -   20-10-1667   -   blz. 96 rechts nr. 1

anno 1667 die 20 8bris ad serum

vesperum obijt in d(omi)no Maria op

Teghelbergh vidua ab octo mensibus

ab annis aliquot diuersis morbis

afflicta, iam tandem curis et in-

firmitatibus exhausta, spiritum deo

reddidit, omnibus sacramentis mu-

nita, mulier simplex et recta. re-

quiescat in pace

 

Grubbenvorst O1667-008   -   22-11-1667   -   blz. 96 rechts nr. 2

anno 1667 die 22 9bris post

prandium hora 2da obijt in d(omi)no

Maria VereerDHOruggen nonagenaria

mater d(omi)ni Gisberti Pontini sacellani

nostri, mulier multum deuota, &

nulli onerosa, sed ab omnibus mire

laudata, quae die ante ultimum adhoc

missam audiuit, sed solum medio die

lecto affixa, omnibusq(ue) sacramentis

munita orando discessit, requiescat in

pace

 

Grubbenvorst O1667-009   -   13-12-1667   -   blz. 96 rechts nr. 3

anno 1667 die decembris decima tertia

mane obijt in d(omi)no Anna uxor Godefridi Smits

/: bis maritata :/ in anno aetatis 65, morbo

acuto vix 7 diebus infirmata, et omnibus

sacramentis munita

 

Grubbenvorst O1667-010   -   28-12-1667   -   blz. 97 links nr. 1

anno 1667 den 28 in festo ss.

innocentium mane sub matutinali sacro

ex labore partus a vigilia natiuitatis

d(omi)ni usq(ue) ad p(rae)fatum diem, durante sine prolis

enixu /: quam tamen per brachiolum

emergentem obstetrix baptzauit :/

obijt Gertrudis vulgo Geertgen in

ghen Meuser, mulier deuota, offici-

osa, et ab omnibus landata, requiescat in

pace.

 

Grubbenvorst O1668-001   -   12-01-1668   -   blz. 97 links nr. 2

anno 1668 die 12 januarij in

seram noctem obijt in d(omi)no

Cornelia mater Telonarij nostri

Henrici Naus, in anno aetatis

suae nonagesima primo, ab anno

et ultra lecto affixa, semper t(ame)n

mentis compos, haec mulier diu

vidua honeste vixit, et omnibus

rite perceptis sacramentis, id e

viatico d[omi]ni et extrema unctione

bene mortua fuit.

 

Grubbenvorst O1668-002   -   18-06-1668   -   blz. 97 links nr. 3

anno 1668, die 18 junij circa meri-

diem mortua est Joanna uxor

Petri villici op Soest die 14

partus sui, relicta prole in viuis,

haec Joanna fuit multum deuota

et honesta foemina, et omnibus

sacramentis ./. viatico d(omi)ni et

extrema sacra unctione rite perceptis, anno

aetatis suae 31 circiter fideliter

in d(omi)ni obijt.

 

Grubbenvorst O1668-003   -   13-07-1668   -   blz. 97 rechts nr. 1

anno 1668 die 13 julij, hora

nona mane obijt in d(omi)no Adol-

phus van Louendael villicus

op Groodt Raij, tertio uxoratus

et ex duobus thoris proles

habens, vir industrius et placidus,

tredecim dieru(m) infirmitate,

et anno aetatis sexagesimo octauo

bene omnibus necessarijs munitus

sacramentis

cum multoru(m) luctu mortuus est.

 

Grubbenvorst O1668-004   -   19-07-1668   -   blz. 97 rechts nr. 2

anno 1668, die 19 julij

obijt in d(omi)no post percep-

tionem viatici d(omi)ni et ex-

tremae unctionis Joachimus

Naus famulus apud Telonarium

auunculus suum Henricu(m) Naus

in anno aetatis suae 24

adolescens multum landatus

et optimae spei, infirmatus

per nouem dies maligna febri

 

Grubbenvorst O1668-005   -   31-07-1668   -   blz. 97 rechts nr. 3

anno 1668 die ultimo julij

circa horam sextam vespertinam

obijt in d(omi)no Joannes op ghen

Maes scabinus in anno aetatis

suae 73 circiter, die vero in-

firmitatis decimo, omnibus rite

sacramentis munitus, hic praefatus

Joannes et uxor eius Joanna

/: ante 4 annos mortua :/ pro-

prio motu fecerunt in ridice

instrumentum, in quo legarunt

eccl(es)iae ducentos florenos, et

totidem nostris pauperibus, nec non

ducentos scholae nostrae,

et ecclesiae et pauperes te-

nenti singulis annis pro solatu[m]

animarum benefactorum horum

solemno anniuersarium ultimo

julij et primo die augusti celebrare

id est diebus duobus consequentibus

ita ut primo die ecclesia suum

anniuersarium, et 2do die pau-

peres cum duabus missis suum

exoluant, et satisfactis sacer-

dotibus pro diuino officio, sicuti

et custode templi, ecclesiaq(ue)

pro luminaribus indemnizata,

reliquum pauperibus nostris distri-

buati praesentibus in officio et missa

 

Grubbenvorst O1668-006   -   30-09-1668   -   blz. 98 links nr. 1

anno 1668 die 30 7bris

mortua est Theodora uxor

Lamberti Schonmaeckerse

undecimo die puerperij. nam enixa

est die 19 7bris viuam prolem, et

altera nocte peperit mortuam, tamen in

matris utero, in extante

parte corporis baptizatam ab

obstetrix, haec mulier sedula et

deuota et domum familiamq(ue) regens

honeste, omnibus sacramentis mu-

nita in anno aetatis circiter

post varios cruciatus confidenter

domino mortua est.

 

Grubbenvorst O1668-007   -   09-12-1668   -   blz. 98 links nr. 2

anno 1668 die nono decembris

scil: secunda dominica aduentus ad

vesperam obijt in d(omi)no Godefridus

filius viduae et villicae opt Aldt

Widtveldt, caelebs, adolescens bonae

conscientiae, omnibus sacramentis munitus, re-

quiescat in pace.

 

Grubbenvorst O1669-001   -   06-02-1669   -   blz. 98 rechts nr. 1

anno 1669 die 6to februarij

obijt in d(omi)no ex lapsu inopinato

de Ponte in die Steeghe Petro-

nella, vidua a multis annis post

mortem viri Joannis Schoumaeckers,

[i]n anno aetatis suae 76, honesta

matrona, et laboriosa, nulli one-

rosa, post lapsum superuixit 10 dies,

et sacramentis omnibus munita

 

Grubbenvorst O1669-002   -   16-02-1669   -   blz. 98 rechts nr. 2

anno 1669 die 16. februarij in

d(omi)no obijt Henrica Lamers aen

ghen Clapvaren vidua et pau-

percula, afflictata febri maligna

et omnibus sacramentis perceptis

in d(omi)no mortua est.

 

Grubbenvorst O1669-003   -   20-02-1669   -   blz. 98 rechts nr. 3

anno 1669 die 20 feb: obijt in

d(omi)no Henricus Alars aen ghen Vaeren

ex apostemate, ut creditur, vir

saepe infirmatus, et sub finem

vitae pauculis diebus, quibus fere

totis, extra mentis rationem fuit,

duare sub conditione absolutus

extrema(m) unctionem, sine viatico

d(omi)ni accepit

 

Grubbenvorst O1669-004   -   13-03-1669   -   blz. 98 rechts nr. 4

anno 1669 die 13 martij post per-

ceptionem sacri viatici et sacrae

unctionis, maligna febri obijt in

d(omi)no Joannes Martens de Velden

oriundus, relinquens uxorem pauper-

culam in viuis cum tribus prolibus,

vir laboriosus et virtuosus.

 

Grubbenvorst O1669-005   -   02-05-1669   -   blz. 98 rechts nr. 5

anno 1669 nocte, quae sequit(em)

diem festum ss: apostolum

Philippi et Jacobi in d(omi)no obijt

Lambertus Schoumaeckers scabinus et

collector contributionum apud nos, in

in anno aetatis suae 38 circiter,

vir multum utilis communitati, 7

mensibus viduus, quinq(ue) proles in

viuis relinquens, hic Lambertus

feria 3tia paschae praedicti anni

sponsalibus contractis cum filia ex

Bree, nomine Catharina Janssens,

et proclamationibus factis, die 3tia

maij cogitauerat solemniter copulari,

sed morte praeoccupatus, sponsam re-

liquit tristissimam, requiescat in

pace.

 

Grubbenvorst O1669-006   -   09-05-1669   -   blz. 99 links nr. 1

anno 1669 die nono maij obijt in

d(omi)no Leonarda Seghers uxor Jacobi

Smidts morbo tunc grassanti ./. febri

maligna, die decima infirmitatis suae

anno vero aetatis 23, mulier honesta

et deuota, omnibus sacramentis munita

requiescat in pace.

 

Grubbenvorst O1669-007   -   14-05-1669   -   blz. 99 links nr. 2

anno 1669, die 14 maij mane post

horam 7mam obijt febri maligna

tunc grassanti, die undecimo suae

infirmitatis, Wilhelma uxoris Joannis Timmer-

mans, aetatis anno 52 circiter,

mulier honesta, deuota et optimae

conscientiae, omnibus sacramentis

munita. requiescat in pace.

 

Grubbenvorst O1669-008   -   24-05-1669   -   blz. 99 links nr. 3

anno 1669 die 24 maij, hora

quarta post meridiem, pie obdor-

miuit in d(omi)no Gertrudis Nobelmans

soror mea charissima, in anno aetatis

suae 64, virgo honesta, quae legauit

ecclesiae nostrae 100 florenos, et

pauperibus nostris 25 florenos, omnibus

sacramentis perceptis, die 11 in-

firmitatis ex febri maligna obijt,

eius animam misericors deus in sua(m)

gratiam suscipiat. amen.

 

Grubbenvorst O1669-009   -   31-05-1669   -   blz. 99 rechts nr. 1

anno 1669 die 31 maij summo

mane, ex febricola maligna un-

decimo die infirmitatis post s.

viatici et extremae unctionis per-

ceptionem in d(omi)no obijt Catharina

in ghen Sandt, mulier bonæ con-

scientiae.

 

Grubbenvorst O1669-010   -   01-06-1669   -   blz. 99 rechts nr. 2

anno 1669 die primo junij

sero vespere etiam eodem

morbo, quo uxor eius Catha-

rina praedicta, obijt in d(omi)no

Petrus in ghen Sandt, viatico

d(omi)ni et extrema unctione

munitus, vir laboriosus, et

fidelio, bonisq(ue) nominis.

 

Grubbenvorst O1669-011   -   09-06-1669   -   blz. 99 rechts nr. 3

anno 1669 die nono junij in-

cidenti in festum pentecostes

post prandium circa primam

horam in d(omi)no obijt Ar-

noldus Henrici Lamers filius et famulus

ante hac in ghen Steghe, ex

morbo tunc grassanti ./. febri

maligna et ut prefat(em) etiam apostemate

omnibus sacramentis munitus,

adolescens 25 annoru(m), et die

infirmitatis 15 mortuus, et bene

ad mortem dispositus.

 

Grubbenvorst O1669-012   -   14-06-1669   -   blz. 99 rechts nr. 4

anno 1669 die 14 junij in meredie obijt

in d(omi)no Barbara villica to Coppen,

bis maritata, & ex utroq(ue) thoro liberos

habens, mulier laboriosa et honesta,

omnibus sacramentis perceptis, die decimo

infirmitatis suae ex febri maligna,

sexagenaria et ultra, mortua est.

 

Grubbenvorst O1669-013   -   13-07-1669   -   blz. 100 links nr. 1

anno 1669 die 13 julij post

meridiem in d(omi)no obijt, post

perceptionem salutaris viatici

et extremae olei unctionis,

Anna Vaessen uxor Wilhelmi

Vaessens, relinquens in viuis

7 proles, mulier honesta et

per haec belloru(m) tempora ex-

ulceratissima ad tenuiorem

fortunam redacta, in anno

aetatis circiter 45, et febri

maligna exhausta, deus mi-

sereatus eius.

 

Grubbenvorst O1669-014   -   20-07-1669   -   blz. 100 links nr. 2

a(nn)o 1669 die 20 julij circa vesperu(m) eodem mor-

bo ./. febri maligna mortuus

est Wilhelmus Vaessens maritus

praefata Annae Vaessens, die in-

firmitatis suae decimo post

perceptionem sacri viatici et

extremae unctionis, vir laborio-

sus et prolibus abundans, nulli

onerosus, depauperatus per con-

tributionum exhaustionem, boni

nominis et suis contentus.

 

Grubbenvorst O1669-015   -   02-08-1669   -   blz. 100 links nr. 3

anno 1669 die 2da augusti mane obijt

in d(omi)no Elisabeth Reijnckens vidua honesta

et modesta, uxor ante hac Theo-

dori villici op Groodtraij, haec

seruiens suo filio et primitus uxori

eius in infirmitate pro nunc

multum grassanti, die 8ua suae

infirmitatis, post perceptionem

sacri viatici et extremae unctionis

cum fiducia in d(omi)no obdormiuit,

in anno aetatis suae sexagesimo

sexto circiter

 

Grubbenvorst O1669-016   -   18-08-1669   -   blz. 100 rechts nr. 1

anno 1669 die 18 augusti

post prandium hora 2da, ex fe-

bri maligna obijt die infirmitatis

suae undecimo Joannes aen ghen

Oordt, vir depauperatus per haec

mala tempora, tamen optimus et

pacificus vir, probus et deuotus

post perceptionem sacri viatici

et extremae unctionis, in anno

aetatis circiter 47 c(on)fidenter ob-

dormiuit in d(omi)no.

 

Grubbenvorst O1669-017   -   08-11-1669   -   blz. 100 rechts nr. 2

anno 1669 die octauo 9bris in

d(omi)no obijt Gerardus famulus int

Hambroeck ex Bree oriundus

et a tempore messis, in qua de-

fatigatus sæpius totis noctibus

in arida decumbens, vitalia laesit

post potiones medicinales nullum

solatium, sed praesentem mortem

/: omnibus tamen sacramentis rite

perceptis :/ sustinuit.

 

Grubbenvorst O1669-018   -   28-11-1669   -   blz. 100 rechts nr. 3

anno 1669 die 28 9bris obijt

in d(omi)no ex breui infirmitate

in anno aetatis suae circiter sex-

agesimo Joannes op Grubben auaguam

uxoratus, sed laboriosus homo, et

suum promum condum consanguines

suis indigentibus concedens, depau-

peratus post hac vixit, omnibus

sacramentis munitus est.

 

Grubbenvorst O1669-019   -   20-12-1669   -   blz. 100 rechts nr. 4

anno 1669 die 20 decembris summo

mane, id est circa primum galli

canctum obdormiuit in d(omi)no decima

3tia die infirmitatis suae causatæ per con-

tinuam febrim cum adiunctus dysen-

teria, Maria in ghen Ejckelboom

illiteris et sterilis, mulier honesta

et benigna in pauperes et liberalis ad

ad [sic] ecclesiae splendorem et candorem

requiescat in pace.