GenBronnen

digitalisering

maas

Grubbenvorst overlijdens 1660-1664


Grubbenvorst O1660-001   -   16-01-1660   -   blz. 91 rechts nr. 4

anno 1660

die decimo sexto januarij

obijt in d(omi)no Borchardus

Kiespenninck /: vir annorum

33 :/ ex vulnere pectorale

a Francisco ab Arts in

Lotthum inflicto, quo accepto

supervixit a meredie diei subsequenti

ad horam sextam matutinam

bene p(er) pastorem Lotthu-

mensem ad mortem felicem

dispositus, requiescat in pace

 

Grubbenvorst O1660-002   -   25-02-1660   -   blz. 92 links nr. 1

anno 1660, die 25 februarij

obijt in d(omi)no Maria Creijtenberghs

uxor Martini Willems villica op

Knibbersem octauo die post

partum suum et eodem die proles

quoq(ue) baptizata obijt, mulier fuit optimae

et inculpatae vitae, multumq(ue) deuota

et omnibus sacramentis munita

requiescat in pace.

 

Grubbenvorst O1660-003   -   24-05-1660   -   blz. 92 links nr. 2

anno 1660 die 24 maij obijt

in d(omi)no Joanna filia Gerardi Cremers

puella annoru(m) 20, et haec ultra

annu(m) febribus afflictata, quibus ex

parte mitigatis, in Blerick eman-

cipater, ubi quarto die seruitij sui

sine arbitris est inuenta mortua,

fuit filia timoratae consciae.

requiescat in pace.

 

Grubbenvorst O1661-001   -   22-01-1661   -   blz. 92 links nr. 3

anno 1661 die 22 januarij

circa tertium galli cantum,

obijt in d(omi)no Maria van Haeren

anno aetatis septuage-

simo, virgo caelebs et optimae

vitae, tribus annis diuersis

infirmitatibus exhausta, et

lecto affixa, saepissime etiam

sacramentis munita,

tandem et aurum in fornate

p(ro)bata, non sine magna sancti-

tatis opinione, hinc euorata

est in meliorem vitam,

requiescat in pace.

 

Grubbenvorst O1661-002   -   02-07-1661   -   blz. 92 links nr. 4

anno 1661 die 2da julij ex

longa quartana febri obijt in

d(omi)no Theodorus villicus op Groodt

Raij sexagenario maior, vir labo-

riosus et industrius, rite o(mn)ibus

sacramentis munitus, requi-

escat in pace. amen

 

Grubbenvorst O1661-003   -   05-08-1661   -   blz. 92 rechts nr. 1

anno 1661 die quinta augusti

hora circiter decima promeri-

diana praenobilis d(omi)n(u)s de Blij-

enbeck et Gribbenvorst

d(omi)n(u)s Theodorus Schenck de Nij-

decken obijt in d(omi)no, cum

luctu nostroru(m) parochianoru(m),

quos subinde in maximis

angustijs c(on)solatus fuit,

cuius a(n)ima refrigerio gaudeat

aeterno. amen

 

Grubbenvorst O1661-004   -   23-09-1661   -   blz. 92 rechts nr. 2

a(nn)o 1661 die 23 7bris circi-

ter mediam noctem in d(omi)no

obijt Jacobus den couherder

vir octogenario maior, vir

simplex et sine felle, o(mn)ibus

sacramentis munitus, requi-

escat in pace. amen

 

Grubbenvorst O1661-005   -   02-12-1661   -   blz. 92 rechts nr. 3

anno 1661 die 2da decembris

obijt in d(omi)no Petrus van Louendael

villicus aen ghen Eijndt, anno

aetatis 62, ex dolore lateris

et pectoris angustia, vir opti-

mae et inculpatae vitae, omnibus

sacramentis munitus, requiescat

in pace.

 

Grubbenvorst O1661-006   -   22-12-1661   -   blz. 92 rechts nr. 4

anno 1661 nocte media post

festum s. Thomae ap(osto)li obijt ex

longa infirmitate Gerardus op

Cleijn Raij innuptus aetatis anno

62, o(mn)ibus sacramentis munitus

et legauit eccl(es)iae nostrae semel

quinquaginta florenos, requiescat in

pace. amen.

 

Grubbenvorst O1662-001   -   27-00-1662   -   blz. 92 rechts nr. 5

anno 1662 die vigesima septimae ad

serum vesperu(m) obijt Henricus filius

Matthiae villici op Aldewidtveldt adolescens

sedecim annorum, dysentheria

o(mn)ibus sacramentis munitus.

 

Grubbenvorst O1662-002   -   02-05-1662   -   blz. 93 links nr. 1

anno 1662 die 2da maij in diei

crepusculo obijt in d(omi)no longa

ex infirmitate Anna uxor

Henrici Telonarij anno aetatis

quadragesimo quarto, quae ex

haereticis parentibus nata et

educata, singulari die gra(ti)ae re-

sipuit duobus mensibus ante mortem

et 3tia confessa est, et hic

communicauit, et sic omnibus

sacramentis munita, confidenter

in d(omi)no mortua est.

 

Grubbenvorst O1662-003   -   05-05-1662   -   blz. 93 links nr. 2

anno 1662 die quinta maij ante

primum galli cantum nocte ex

maligna febri et dysenteria mor-

tua est Catharina filia Joannis

Verberckt piae mem: et Odiliae

Smits in die Bijsweij coniugum, anno

aetatis suae vigesimo circiter, puella

honestae vitae et c(on)uers(i)o(n)is, et

bene per sacra(ment)a ad mortem di-

sposita

 

Grubbenvorst O1662-004   -   25-08-1662   -   blz. 93 links nr. 3

anno 1662, die 25 augusti

mane hora sexta ex longa

et dolorosa infirmitate id est

ex cholica arenosa obijt in

d(omi)no Matthias Berckens saepe

sacramentis munitus, vir an-

norum circiter quinquaginta

requiscat in pace.

 

Grubbenvorst O1663-001   -   03-02-1663   -   blz. 93 links nr. 4

anno 1663, die 3tio februarij

circa medium noctis in d(omi)no mor-

tua est Joanna Voghels virgo

caelebs anno aetatis sexagesimo 3tio

sub finem phrenetica, quam tamen

sub conditione absolutam, extrema

sacra unctione /: non vero sacro sancti

corperis communiore ex timore

irreuerentiae :/ muniui , requescat

in pace

 

Grubbenvorst O1663-002   -   03-03-1663   -   blz. 93 rechts nr. 1

anno 1663, die 3tio martij statim

post primam horam pomeridianam

obijt in d(omi)no Maria uxor Petri Cre-

mers paupercula, anno aetatis suae

circiter septuagesimo 4to, longa

infirmitate exhausta, & o(mn)ibus sa-

cramentis munita, requiescat in

pace

 

Grubbenvorst O1663-003   -   11-09-1663   -   blz. 93 rechts nr. 2

anno 1663 die undecima septem-

bris circa occasum solis, obijt

in d(omi)no Joannes villicus in

ghen Steghe, diu diuersis mor-

bis afflictus scil: pectoris ob-

structione, hydrope et manus

epulceratione, et sub finem vi-

tae dyjsenteria, vir probus et

laboriosus ex Velden oriundus,

omnibus sacramentis perceptis

sancte requieuit anno aetatis

circiter quadragesimo sexto.

 

Grubbenvorst O1663-004   -   21-09-1663   -   blz. 93 rechts nr. 3

anno 1663 nocte quae

praecedit vigiliam s. Matthaei

ap(osto)li, circa horam secundam

Jacobus Rutten filius Christiani

Rutten, in anno aetatis quarto

decimo incepto ex febri ma-

ligna obijt, adolescens opti-

mae indolis et vitae, omnibus

sacramentis munitus.

 

Grubbenvorst O1663-005   -   26-10-1663   -   blz. 93 rechts nr. 4

anno 1663 die 26bris 8bris mortuus

est Matthias villicus op het Alde-

witveldt sexagenario, vir singulis

fere annis infirmatus, et omnibus

sacramentis munitus, in d(omi)no obijt

morbo trium septimanaru(m) consumptus

requiescat in pace.

 

Grubbenvorst O1664-001   -   13-01-1664   -   blz. 93 rechts nr. 5

a(nn)o 1664 die decima 3tia januarij obijt

in d[omi]no Theodorus villicus toe Coppen vir

laboriosus et septuagenario maior,

ex inflammatione manus et brachij cau-

sata ex parua laesione cuttelli in manu

et tertio die infirmitatis mortuus est,

omnibus sacramentis munitus.

 

Grubbenvorst O1664-002   -   15-01-1664   -   blz. 94 links nr. 1

a(nn)o 1664 die quinta decima januarij

obijt in d(omi)no adolescens sedecim

circiter annorum Christianus

custodis templi filius, ad quem vo-

catus 2do die infirmitatis; mentis

et vocis impotentem conditionalite[r]

absolui et extrema unctione com-

muniui.

 

Grubbenvorst O1664-003   -   03-03-1664   -   blz. 94 links nr. 2

anno 1664 die tertio martij in

d(omi)no mortua est ex dolore lateris

Berta filia Bernardi villici op

Santfort caelebs, in anno aetatis

vigesimo, omnibus sacramentis

munita, requiescat in pace.

 

Grubbenvorst O1664-004   -   04-04-1664   -   blz. 94 links nr. 3

anno 1664 die quarto aprilis mane

circa horam secundam mortua est

in d(omi)no, et omnibus sacramentis

munita Gertrudis villica op Grubben

sexaginaria, vidua per multos annor[um]

haec pia et deuota foemina bene

domum regens, filijs educatis

honesti, confidenter in d(omi)no

mortua est

 

Grubbenvorst O1664-005   -   28-05-1664   -   blz. 94 links nr. 4

a(nn)o 1664 die 28 maij statim

a prandio mortuus est Petrus

Segers molitor ex vulnere

laterali accepto, die 25 maij in

die Theophoriae nostrae, a milite

fortalicij s. Michaelis, qui miles

etiam a praefato molitore vul-

neratus sine arbitris inuentus est

mortuus sine sacramentis, sed

molitor superuiuens tribus diebus

et omnibus sacramentis perceptis

bene mortuus est

 

Grubbenvorst O1664-006   -   23-08-1664   -   blz. 94 rechts nr. 1

anno 1664, die 23 augusti circa

mediam noctem, quae praecedit vigiliam

s. Bartholomaei ap(osto)li /: aetatis anno

septuagesimo quarto circiter :/ in

d(omi)no mortua est Joanna uxor

Joannis op ghen Maes scabini, diebus

tredecim febri maligna afflictata

mulier honesta, laboriosa et mor-

tuis octo vel 9 prolibus, illiberis

omnibus sacramentis sat muture

munita fuit, haec cum viro

suo ante annos paucos proprio

motu, in bonum ecclesiae, pau-

perum et scholæ, iuxta authen-

ticum desuper confectum instrumentum 600

florenos pro animarum suarum

refrigerio donarunt, requiescat

in pace

 

Grubbenvorst O1664-007   -   30-08-1664   -   blz. 94 rechts nr. 2

anno 1664 die 30 augusti

hora octaua mane obijt in d(omi)no

Magdalena vulgo Leenken in ghen

Bogaerdt uxor Joannis villici in

ghen Bogaert, anno aetatis suae

quadragesimo nono, haec mulier

multo tempore infirmata, et paucis

diebus ante mortem aliquantisper

melius habens, subito quasi febri

maligna imprignata, et post per-

cepta omnia sacramenta mane et

die 29 augusti, a prandio in si-

nistro latere apoplexiae tacta, usq(ue)

ad horam exitus impos mentis fuit,

haec Magdalena fuit optimae vitae

honesta et modesta, et ideo ab

omnibus recommendabilis

 

Grubbenvorst O1664-008   -   18-09-1664   -   blz. 94 rechts nr. 3

anno 1664, die vero 18 septem-

bris circa horam nonam vesper-

tinam obijt in d(omi)no ex duorum

dierum infirmitate Petrus Janssen

villicus opt die Aldeberckt, omnibus

sacramentis qinq(ue) horis rite ante

mortem perceptis, hic vir agens

quadregesimum aetatis annum circiter

mortuus est, et nupserat viduae, ex qua

nullam prolem habens, ratione liberora(m)

primi thori continuis rixis domesticis

dissentiebant, unde necesse fuisset pro

animarum bono separationem quoud

thorum procurari, sed miseriore

deus iuxta suam altissimam prouidentiam

morte interueniente, et factae animoru(m)

reconciliatione sub finem vitae prius

hanc effecit, et ideo bene de ipso

speramus.

 

Grubbenvorst O1664-009   -   03-10-1664   -   blz. 95 links nr. 1

anno 1664 die tertio 8bris Wilhelmus

aen ghen Clapvaren ab anno her-

niosus, Venradij ex incisione facta

primo 8bris, obijt in d(omi)no sub

cura chirurgi, qui primo confessus

fuit et communicauerat, de quo

bene spero.