GenBronnen

digitalisering

maas

Grubbenvorst overlijdens 1655-1659


Grubbenvorst O1655-001   -   02-02-1655   -   blz. 88 rechts nr. 1

anno 1655 die 2da februarij

mane hora tertia ipsa puri-

ficationis d. virginis, in d(omi)no

obijt longa hydrope et pecto-

ris obstructione Cornelia

uxor Scheper Jans sexage-

naria, omnibus sacramentis

munita. requiescat in pace

 

Grubbenvorst O1655-002   -   01-04-1655   -   blz. 88 rechts nr. 2

anno 1655 die 1 aprilis

hora octaua vespertina

thysi obijt in d(omi)no Hen-

ricus villicus opt Nije Wit-

veldt anno aetatis cir-

citer 44. o(mn)ibus sacra-

mentis munitus.

 

Grubbenvorst O1655-003   -   tussen 15 en 16-10-1655   -   blz. 88 rechts nr. 3

a(nn)o 1655 inter quintum et

sextum decimu(m) diem octobris nocte

post 12 horam obijt obijt in d(omi)no

Amanda vulgo Mint uxor

venatoris senioris Jo(ann)is

Gisberts septuagenaria o[mn]ibus sacramen-

tis munita, postquam an-

nuali infirmitate exhausta

fuit.

 

Grubbenvorst O1655-004   -   16-12-1655   -   blz. 88 rechts nr. 4

anno 1655 die 16 xbris post

quatuor horas a partu prolis

in enixu ab obstetrice subito

baptizata et statim mortuae

obijt in d(omi)no Sibylla uxor

Andreae Windels, omnibus

sacramentis immediate post

partum munita. requiscat

in pace.

 

Grubbenvorst O1656-001   -   05-02-1656   -   blz. 89 links nr. 1

anno 1656 die quinto

februarij Joanna in

ghen Wijler ex Lotthu(m)

oriunda, laesa rabidi

catelli proprij morsu

obijt in d(omi)no, omnibus

sacramentis de manu inta

participatis, haec erat

famula in ghen Haeren

et optimae vitae filia,

requiscat in pace -

 

Grubbenvorst O1656-002   -   06-03-1656   -   blz. 89 links nr. 2

anno 1656 die sexto martij

obijt in d(omi)no Catharina

Switten tertio die post

partum, omnibus sacra-

mentis munita, et sicut

in Caldenbroeck nupta

fuerat filio villici et ibidem,

mortua, cum consensu ta-

men d(omi)ni pastoris in

Lotthum hic in loco na-

tali suo sepulta fuit.

 

Grubbenvorst O1656-003   -   18-03-1656   -   blz. 89 links nr. 3

anno 1656 decimo octa-

uo martij ad vesperam in

d(omi)no obijt Sibylla

2da uxor Joannis

Rutten post longam

infirmitatem, o(mn)ibus sacra-

mentis instructa, re-

quiescat in pace

 

Grubbenvorst O1656-004   -   28-10-1656   -   blz. 89 rechts nr. 1

anno 1656 in festo Si-

monis et Judae ap(osto)lorum

ex longa annoru(m) infirmi-

tate obijt in d(omi)no o(mn)ibus sa-

cramentis munita Mar-

garita uxor Reineri

villici op Gruijsdunck

requiescat in pace

 

Grubbenvorst O1656-005   -   20-11-1656   -   blz. 89 rechts nr. 2

a(nn)o 1656 die 20 9bris

annosa et honesta vidua

Gertrudis vulgo Geertgen

Reyners octogenario

maior obijt in d(omi)no

o(mn)ibus sacramentis munita

 

Grubbenvorst O1657-001   -   21-02-1657   -   blz. 89 rechts nr. 3

anno 1657, 21 feb -

circa diei crepusculum

in d(omi)no obijt, saepius in

infirmitate sua longa, sa-

cramentis munitus, Alardus

Verrydt scabinus et villicus

aen ghen Eijndt ex Sevenu(m)

oriundus, anno aetatis suae

58, requiescat in pace

 

Grubbenvorst O1657-002   -   29-03-1657   -   blz. 89 rechts nr. 4

anno 1657 29 martij

post prandium die Jouis

sancto mortuus est Joannes

Wildtschudt venator d(omi)ni de

Lotthum senex vir et in hae-

resi natus et educatus, ante

omnum ad fidem conuersus

mansit in ea constanter

et saepius de sacramentis par-

ticipans in d(omi)no obijt

 

Grubbenvorst O1657-003   -   26-06-1657   -   blz. 90 links nr. 1

anno 1657 die 26 junij

obijt in d(omi)no Gertrudis

uxor Gerardi Cremers

omnibus sacramentis mu-

nita, mulier optimae vitae

anno aetatis suae circiter

quadragesimo, requiescat

in pace

 

Grubbenvorst O1657-004   -   29-07-1657   -   blz. 90 links nr. 2

anno 1657 die 29 ju-

lij in Mosa submersus est

Conrardus filius Gisberti

venatoris, puer tredecim

annorum, qui in paschate

com(m)unicauerat,

 

Grubbenvorst O1657-005   -   05-08-1657   -   blz. 90 links nr. 3

anno 1657 die quinto au-

gusti obijt in d(omi)no Andreas

Windels faber lignarius

omnibus sacramentis munitus

requiescat in pace

 

Grubbenvorst O1657-006   -   11-09-1657   -   blz. 90 links nr. 4

anno 1657 die undecimo

septembris circa 4tam horam

pomeridianam obijt in d(omi)no

Helena op Grubben bis vi-

dua et illiberis, sexagenaria,

omnibus sacramentis munita

requiescat in pace.

 

Grubbenvorst O1658-001   -   20-01-1658   -   blz. 90 links nr. 5

anno 1658 die 20 januarij

obijt in d(omi)no o(mn)ibus sacramentis

munitus Hermanus Coulen vir la-

boriosus et septuagenario maior,

paucis diebus ex obstructione

vesica [= gezwel] infirmatus, requiescat

in pace

 

Grubbenvorst O1658-002   -   29-01-1658   -   blz. 90 rechts nr. 1

anno 1658 die 29 janua-

rij misere interijt Jacobus

opilio in Barsdunck scil: sub

carra stramine plena /: rota

una decidente :/ hic euersa,

solus sine arbitris post duas

circiter horas inuentus est

oppressus et extinctus circa

die loe Brugghe, adolescens

optimae vitae et circiter 20

annorum

 

Grubbenvorst O1658-003   -   30-01-1658   -   blz. 90 rechts nr. 2

a(nn)o 1658 die 30 januarij

ad vesperam mortuus est

Bartholomaeus Wijlicx villicus

in Knibbersem acuta febri,

omnibus sacra(ment)is munitus, vir

totus robustus et 40 annoru(m)

requiescat in pace

 

Grubbenvorst O1658-004   -   17-03-1658   -   blz. 90 rechts nr. 3

anno 1658 die 17 martij post

prandium apud patrem suum, p(re)missis

o(mn)ibus sacramentis, obijt in d(omi)no Petrus

filius Joannis op ghen Maes, uxo-

ratus in Venlo ab aliquo tempore

valetudinarius, vir inculpata vitæ et

deuotus, requiescat in pace

 

Grubbenvorst O1658-005   -   08-04-1658   -   blz. 90 rechts nr. 4

a(nn)o 1658 die octauo aprilis obijt in d(omi)no ex longa

infirmitate Petrus op die Nijeberckt

proprietarius, aetatis circiter 56,

vir bonus et industrius, qui per

generalem confessionem bone se

ad mortem disposuerat, requiescat

in pace

 

Grubbenvorst O1658-006   -   09-06-1658   -   blz. 90 rechts nr. 5

anno 1658 die nono junij ipso

pentecostes die post prandium

obijt in d(omi)no omnibus sacramentis

munita Catharina vidua [niets geschreven]

Horstermans ex oppido Geldriae oriunda

honesta et bonae vitae matrona, quae

ab annis circiter duobus hic habi-

tauit apud filium suum Petru(m) Hor-

stermans hoc in loco uxoratu(m)

mortua est requiescat in pace.

 

Grubbenvorst O1658-007   -   08-08-1658   -   blz. 91 links nr. 1

anno 1658 die octauo augusti mane circa

primum galli cantum in d(omi)no obijt

Windelina obstetrix et longo tem-

pore vidua, ferme nonagenaria

faemina optimae vitae et fideli semp(er)

obstrecante manu parturientibus

assistente, vix sinister casus in enixu

matri aut proli accidit, haec omnibus

sacramentis munita con-

fidenter in d(omi)no mortua est.

 

Grubbenvorst O1658-008   -   02-10-1658   -   blz. 91 links nr. 2

anno 1658 die 2do 8bris obijt

in d[omi]no Cornelia vulgo Naelken

in ghen Heesken innupta simplex

et recta soror villici Petri in

ghen Heesken, quae vix biduo in-

firmata et ad aduentum meum ago-

nirans et mentis impos non nisi conditionaliter

absoluta t(a)m(en sacram(entis) extremae uncti-

onis participauit, cuius deus ho(nor)e

bonae ante actae vitae et magne

simplicitatis miserere dignete

 

Grubbenvorst O1658-009   -   13-11-1658   -   blz. 91 links nr. 3

anno 1658 die 13 nouembris

hora antemeridiana decima obijt

in d(omi)no Christianus filius Petri villici

aen ghen Eijndt et Mariae parentu(m),

adolescens exemplaris vitae, paren-

tibus summo obediens, deuotus, labo-

riosus, et nunquam ad tabernas aut

alias vitae c(on)fusiones raptus, o(mn)ibus

sacramentis munitus ex pectoris

obstructione anno aetatis suae cir-

citer vigesimo quinto c(on)fidenter

mortuus est.

 

Grubbenvorst O1659-001   -   01-03-1659   -   blz. 91 links nr. 4

anno 1659 die prima martij obijt in

d(omi)no d(omi)n(u)s Henricus Eijckius dictus Virssius

pector sacelli s. Joannis bapti in

Santfort et vicarius s. Catharinae in

nostra eccl(es)ia, pastor in Borch-

haeren in terra Valckenborgensi sed

exul p(er) haereticor ab annis aliquot,

hic p(re)nominatus d(omin)us hic beneficijs

gauisus fuit quinquagintae tribus annis, et

quatuor dierum infirmitate correptus

obijt in d(omi)no, et in nostra eccl(es)ia

sepultus est ante altare s. Catharinae.

 

Grubbenvorst O1659-002   -   19-05-1659   -   blz. 91 rechts nr. 1

a(nn)o 1659 die 19 maij obijt in

d(omi)no Christina uxor Jacobi den Rondt-

meester ex multorum annorum

lateris dolore, ominibus sacra-

mentis munita saepe, requiescat

in pace

 

Grubbenvorst O1659-003   -   30-05-1659   -   blz. 91 rechts nr. 2

anno 1659 die 30 maij obijt

Anna uxor Joannis Switten et

postmodum maritata Hermanno

Coulen, faemina annosa et ante

paucos dies hinc egressa et in Vel-

den apud filiam suam habitatura primo octiduo

in d(omi)no (om)nibus sacramentis munita

mortua est.

 

Grubbenvorst O1659-004   -   26-12-1659   -   blz. 91 rechts nr. 3

anno 1659 die 26 decembris

circa vesperum obijt in d(omi)no

post longam fere duoru(m) annoru(m)

infirmitatem Winandus villicus op

die Hooghwandt, ex Lotthum

oriundus, vir juuenis, multoties

sacramentis munitus, requiescat

in pace