GenBronnen

digitalisering

maas

Grubbenvorst overlijdens 1650-1654


Grubbenvorst O1650-001   -   24-01-1650   -   blz. 86 links nr. 1

anno 1650, 24 januarij

ad primum galli cantum in d(omi)no obijt

dysenteria Joannes Schuemaeckers

vir aetatis quinquaginta annorum cir-

citer, o(mn)ibus sacramentis munitus,

requiescat in pace

 

Grubbenvorst O1650-002   -   21-02-1650   -   blz. 86 links nr. 2

eodem anno & nocte quae antecedit

festum cathedrae Petri antiochanie longa

infirmitate fractus & stomacho &

pulmone epulaeratus sensim extinctus

est Gerardus vulgo Geerken in gen

Oulbroeck, vir aetatis circiter 40

annorum, o(mn)ibus sacramentis munitus,

requiescat in pace

 

Grubbenvorst O1650-003   -   25-05-1650   -   blz. 86 links nr. 3

anno 1650, die 25 maij

in vigilia ascensionis d(omi)ni

hora ante solis occasum obijt in d(omi)no

pater meus charissimus Nicolaus Nobel-

man annorum octinginta

unius, omnibus sacramentis munitus, qui

vix toto vite tempore infirmus, ante bi-

ennium sentiens intrimescentiam pedum

& corporis debilitationem, sensim resolu-

tionem eiusdem aduertit, qui vix lecto

affixus, nisi ultimis tribus diebus, adhuc

eccl(es)iam frequentauit, & sub finem vitae

suae ratione complexionis bonae & firmae

viginti horis circiter sine mentis p(er)senti-

onis, conflictus habuit, reliquit vero

in viuis matrem meam etiam octogenaria

a quinquaginta quinq(ue) annis sibi fi-

niter matrimonio copulatam,

requiescat in pace

 

Grubbenvorst O1650-004   -   29-08-1650   -   blz. 86 links nr. 4

anno 1650, die 29 augusti

circa horam octauam promeridianam

obijt in d(omi)no Catharina Rutten anno

viduitatis suae 26, & aetatis 80,

honesta & boni nominis matrona,

multis retroactis annis subinde

infirmati, iam breui tempore id est

octivuo vix decumbens, & sacramentis

omnibus armata, plenis sensibus &

mente discessit, cuius a[n]i[m]a in pace

requiescat, legauit eccl[es]iae nostrae 25 flo.

 

[geen 1651 inschrijvingen]

 

Grubbenvorst O1652-001   -   05-01-1652   -   blz. 86 links nr. 5

anno 1652 die quinta januarij

mane circa quintam obijt in d(omi)no Mat-

thaeus villicus op Grubben, vulgo Theuis

op Grubben, qui die ante vigiliam

natiuitatis Christi, Venlonae afflatu

quidam infectiuo in domo ciuis [= civis] infirmi

infirmi [sic] tactus, e(st) vestigio alteratus, domum

rediens continuo quasi affixus lecto,

acutissima febri inflamatus in phrenesium,

cerebro dislocato, incidit, mentisq(ue)

impos ad mortem usq(ue), unde nec

confessionem excipere, nec signim dolo

vir de p(e)cto elicore potui, sed commendaui

d(omi)no deo, quem ipsi propitium opto

ratione anteactae honestae vitae,

fuit hic Matthaeus ex Lotthum ori-

undus & quinquaginta annorum, &

communicauerat ad huc in festo omniu(m)

sanctoru(m), primisq(ue) primus grandioris

campanae nouiter fusae pulsu mortuus tumulatus

requiescat in pace -

 

Grubbenvorst O1652-002   -   21-04-1652   -   blz. 86 rechts nr. 1

anno 1652, d(omi)nica 3tia post pascha

die 21 aprilis mane post primu(m)

sacrum matutinale obijt in d(omi)no Joannes

villicus in ghen Haembroeck, annorum

circiter 48, die infirmitatis suae

duodecimo, omnibus sacramentis satis

mature munitus, relinquens in viuis

uxoris cum quinq(ue) pusillis prolibus,

requiescat in pace -

 

Grubbenvorst O1652-003   -   10-06-1652   -   blz. 86 rechts nr. 2

anno 1652 die decima junij hora

circiter post solis ortum obijt in

d(omi)no Ludolphus in den Meuser

aetatis circiter 40, qui confessus fuit

sed ratione eructationum ne communi-

cauit, et post extremam unctionem aposte-

mate, quo maxime angelater, extinctus est

 

Grubbenvorst O1652-004   -   25-06-1652   -   blz. 86 rechts nr. 3

anno 1652 die 25 junij sub solis occasum

Jacobus olim bubulcus [= ossendrijver], vulgo Jacop den

Reurherdt, vir annorum 52, laeco

crure eodemq(ue) per medicum curato

paucorum dierum infirmitate exhaustus

est; fuit hic nulli onerosus, sed mendicatim

panem petijt, semper caelebs, impediti-

oris linguae, ingenijq(ue) tardioris,

simplex & roctus, vocatus fuit den Reur-

herdt, eo quod olim pecora vant

Reureijndt solebat pascere, ducere et

reducare op dat Oijtbroeck, quod

participant nostri et Blerickani

requiescat in pace

 

Grubbenvorst O1652-005   -   05-07-1652   -   blz. 87 links nr. 1

anno 1652 die quinta julij

obijt in d(omi)no Joannes Verberckt se-

cretarius noster, aetatis suae anno

42, vir multis annis infirmatus

& ratione, obtructionis hepatis &

meatuum eius, intolerabiles dolores perpessus

omnibus sacramentis munitus fuit &

ad finem vitae inter angustias semper

mentis polluit vigore, & cum multu

fiducia obdormiuit in d(omi)no, requiescat

in pace

 

Grubbenvorst O1652-006   -   10-10-1652   -   blz. 87 links nr. 2

anno 1652 die 10 8bris circa

horam quartam pomeridianam

obdormiuit in d(omi)no Bernardus mo-

litor noster, qui a quinq(ue)

annis hic habitauit, & annuali

infirmitate scili hydrope & pecto-

ris obstructione consumptus,

o(mn)ibus sacramentis munitus fuit,

requiescat in pace

 

Grubbenvorst O1652-007   -   08-12-1652   -   blz. 87 links nr. 3

a(nn)o 1652 die 8a xbris

hora noctis tertia obijt in

d(omi)no Agnes uxor Bernardi

Reijnckens custodis templi

ex imflammatione et exulcera-

tione gutturis, confessa

fuerat & ch(arissi)mum d(omi)num in sa-

cra(ment)o veneram ne participa-

uit, et extremo oleo uncta

semper suae mentis compas

cum fiducia multa multoru(m)q(ua)

luctu anno suae aetatis 38

obdormiuit, requiescat in pace

 

Grubbenvorst O1653-001   -   09-02-1653   -   blz. 87 links nr. 4

anno 1653

die 9. februarij sacramentis

omnibus munitus, mortuus est

Jacobus Guerts villicus op den

Sondert, vir inculpatae vitae,

requiescat in pace

 

Grubbenvorst O1653-002   -   26-06-1653   -   blz. 87 rechts nr. 1

anno 1653 die 26 junij de nocte

obijt in d(omi)no sacramentis omnibus

munitus Petrus villicus op den

Sondert, qui de Baerlo veniens

vix sex septimanis hic habitauit,

requiescat in pace

 

Grubbenvorst O1653-003   -   09-09-1653   -   blz. 87 rechts nr. 2

anno 1653 die 9 7bris infra

decimam & undecima(m) diei horam

Mechtildis uxor 2di thori Joachimi

in den Meuser, sacramentis om-

nibus munita, anno aetatis suae

sep[t]agesimo quinto circiter, in

d(omi)no pie mortua fuit, die infirmi-

tatis suae duodecimo, requiescat in

pace

 

Grubbenvorst O1653-004   -   05-10-1653   -   blz. 87 rechts nr. 3

anno 1653 die quinta 8bris

obijt in d(omi)no & omnibus sacramentis

munitus Gerardus Schoumaecker

octogenarius, vir laboriosus

qui diu fuit nuntius 2darius

publicus, requiescat in pace

 

Grubbenvorst O1654-001   -   05-04-1654   -   blz. 87 rechts nr. 4

a(nn)o 1654 quinta aprilis

ipso die paschatis post pran-

dium in d(omi)no obijt Leonarda

villica op den Sondert in

puerperio sine enixu prolis

quam ego e matutinis euoratus

mane ipso die paschatis om-

nibus sacramentis com-

munieram,

 

Grubbenvorst O1654-002   -   22-04-1654   -   blz. 87 rechts nr. 5

anno 1654, 22 apri-

lis in d(omi)no obijt Hen-

rica filia Henrici opt

Niewidtveldt, omnibus

sacramentis munita,

caelebs puella

 

Grubbenvorst O1654-003   -   07-06-1654   -   blz. 88 links nr. 1

anno 1654 7mo junij

circa decimam horam pro-

meridianam in d(omi)no obijt

Joannes Wijlick anno

aetatis circiter 8(gesi)mo, villi-

cus antehac int Haembroock

ende aen ghen Dael, vir

hic longa hijdrope & febri

hecticae exhaustus, omnibus

sacramentis munitus fuit

 

Grubbenvorst O1654-004   -   06-07-1654   -   blz. 88 links nr. 2

a(nn)o 1654 die 6ta julij, anno

vero aetatis suae octuagesimo

quinto obijt in d(omi)no Joanna

Vochtmans mater mea charissi-

ma, ab annis quatuor vidua,

omnibus sacramentis munita

confidenter in d(omi)no mortua

fuit, requiescat in pace

 

Grubbenvorst O1654-005   -   06-10-1654   -   blz. 88 links nr. 3

anno 1654 sexto 8bris obijt

immediate post partum

duarum prolium Elisabeth

villica op Groodt Raij

& uxor Bernardi op Grub-

ben, requiescat in pace

 

Grubbenvorst O1654-006   -   04-12-1654   -   blz. 88 links nr. 4

a(nn)o 1654 die 4 xbris

mane hora tertia obijt in

d(omi)no Anna vidua et uxor

olim Henrici in ghen

Steghe scabini, anno

aetatis suae octuagesimo,

hac sana lecto decumbens

statim ipsa nocte sensus

et mentis expers, tantu(m)

extrema unctione munita fuit.