[geen 1645 inschrijvingen]
Grubbenvorst O1646-001 - 30-04-1646 - blz. 84 rechts nr. 11
anno 1646 30 aprilis in d(omi)no obijt
Euerhardus Vassen, 2do die infirmitatis
suae
Grubbenvorst O1646-002 - 08-07-1646 - blz. 84 rechts nr. 12
eodem anno 8 die julij mortuus est
Joannes Kerstgens ex lapsu inopinato [= gevallen uit de kersenboom]
de ceraso, qui ruptis intestinis & laesis
vitalibus superuixit tribus diebus post caesum
integris sensibus, & mente, & diminis
sacramentis o(mn)ibus munitus fuit
Grubbenvorst O1646-003 - 13-09-1646 - blz. 85 links nr. 1
anno 1646, die 13 7bris obijt in d(omi)no
hora post prandium prima Henricus
villicus op dij Hoogwandt, & olim villicus
in gen Stege, unde & dictus Henricus in
gen Stege, scabinus, et septuagesimo
anno p(ro)ximus, o(mn)ibus sacramentis munitus,
cuius a(n)i(m)a requiescat in pace
Grubbenvorst O1646-004 - 22-10-1646 - blz. 85 links nr. 2
eodem anno, & die 22 8bris in d(omi)no obijt
tempore obsidianis Venlonensis Maria Jacops
paup(er)cula uxor subulci [= zwijnenhoeder] ex dysenteria,
cuius a(n)i(m)a requiescat in pace
Grubbenvorst O1647-001 - 25-04-1647 - blz. 85 links nr. 3
anno 1647, die vero 25 aprilis
quae fuit feria quinta infra octaua
paschae, summo mane in d(omi)no obdor-
miuit Joanna vidua Euerhardi Vassen
mortui 30 aprilis anni p(re)cedentis
et haec Joanna com(m)unicauerat ipso
die sanctae paschae, & vespere in fe-
brim incidens vix caetaro tempore
mentis c(om)pos fuit. requiescat in pace
Grubbenvorst O1647-002 - 23-05-1647 - blz. 85 links nr. 4
eodem anno & die 23 maij circa meridiem
obijt in d(omi)no omnibus sacramentis munita
Gerarda Driskens vidua Joannis Dris-
kens, relinquens post se duos filios
juniores ex diuersis thoris, requiescat in pace
Grubbenvorst O1647-003 - 12-08-1647 - blz. 85 links nr. 5
[eod]em anno & die 12 augusti obijt
[...]nardus villicus in gen Hesken
[sc]abinus & vir plenus dierum, & mor-
tuus est immediate post meridiem
cuius a(n)i(m)a requiescat in pace
Grubbenvorst O1647-004 - 02-10-1647 - blz. 85 links nr. 6
eodem anno & die 2 8bris mane circa
ortum solis munitus omnibus sacramentis
plenus dierum, et compos mentis in anno
aetatis suae nonagesimo Jacobus Lijndt-
worm vulgo Jacop Henskens dictus
mortuus, qui multo tempore nuntius
publicus & scabinus fuit, requiescat in pace amen
Grubbenvorst O1648-001 - 06-04-1648 - blz. 85 links nr. 7
anno 1648, die sexto aprilis Jacobus
antehac famulus op Barsdunck nunc vero
miles in fortaelicio s. Michaelis p(ro)pe Venlonae
ab Hollandis interceptus, circa ripam
Mosae vulgo aen dij Vollmueler Beeck
globo sclopeti inter scapulas a torso [= borst doorstoken]
transuerberatus lethaliter est, quo dicto
in laco, p(re)sentibus ad huc hostilibus copijs
suum pectorum c(on)fessionem coram me de-
posuit, & sacramentus munitus Horstiens
auectus 9 aprilis in d(omi)no obdormivit
hic, post vulnus inflictum p(ro)prio motu
legauit pauperibus nostris 80 florenos
cuius a(n)i(m)a in pace requiescat
Grubbenvorst O1648-002 - 31-08-1648 - blz. 85 rechts nr. 1
anno 1648
die ultimo augusti obdormiuit in d(omi)no
Gertrudis uxor Alardi Timmermans vulgo
dij taem Druij, longa infirmitate exhausta
et sacramentis omnibus munita, requiescat
in pace
Grubbenvorst O1649-001 - 25-03-1649 - blz. 85 rechts nr. 2
anno 1649 die 25 martij
in die annuntiationis b Mariae
mortuus est Lambertus aent Clapvaeren
in itinere prope Venlonam, volens
indulgentias sepulchri d(omi)ni lucrari
in Cedron, p(re)uentus subitanea morte,
sine sacramentis & arbitris inuentus
est circa finetum extinctus, cuius a(n)i(m)a
requiescat in pace
Grubbenvorst O1649-002 - 22-09-1649 - blz. 85 rechts nr. 3
a(nn)o 1649 die 22 7bris obijt in d(omi)no
Jacobus filius Joannis Rutten adolescens
caelebs, longa et molestissima unius
anni infirmitate fractus, & interna
desperataq(ue) a medicis fauoris epula-
ratione cum indicatione inguinum
afflictus, tamen mortem patientium
cum deuotionis zelo ostendit, &
de suis acquisitis bonis pauperibus
nostris semel vinginti quinque florenos
legans, munitus o(mn)ibus sacramentis
pie in d(omi)no mortuus est
Grubbenvorst O1649-003 - 07-11-1649 - blz. 85 rechts nr. 4
anno 1649 die 7 9bris mortua est
in d(omi)no Maria vidua Nicolai Heerkens
grandaeua, vulgo Merrij Classen, ad
quam dum veni visitatum sacramentis
linguae mentisq(ue) primum impotens
reperi, sed multis instantijs tandem
signa reperi certae poen(al)ie com-
pressione manus, quam cum multa
fiducia sacramentalens ac p(ecca)tis ab-
soluens d(omi)no dos emendaui
requiescat in pace
Grubbenvorst O1649-004 - 29-11-1649 - blz. 85 rechts nr. 5
a(nn)o 1649, die 29 9bris mortuus est
in d(omi)no Alardus Lemmen vulgo Alardt in
gen Huijsken, plenus dierum, & omnibus
sacramentis munitus, requiescat in pace
Grubbenvorst O1649-005 - 26-12-1649 - blz. 85 rechts nr. 6
anno 1649 die 26 xbris
nocte, quae sequites diem natiuitatis Christi
hora secunda in d(omi)no mortua est Catharina
aen gen Clapvaren vidua Lamberti aen gen
Clapvaren eodem anno inopinati extincti,
et sacramentis omnibus munita, ex in-
undantia hydropica, septuagenaria
cum multa fiducia in d(omi)nus obijt
requiescat in pace